Mâcon, AD Saône-et-Loire, H 177 n° 5
Numéro608
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date16/07/889(fiabilité :édition)
LieuParis(lat :Parisius civitatis)
DiocèseChalon/Saône
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche420 mm
Largeur en bas645 mm
AuteurEudes, roi des FRANCS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-PHILIBERT de TOURNUS
Regeste
Texte
l.2 et furorum, noverit universitas quoniam Blitgarius, monasterii Sanctae Dei genetricis et semper virginis Mariae Sanctique Philiberti incliti confessoris abba, ad nostram accedens munificentiam, deprecatus est ut res quae ab antecessoribus nostris eidem monasterio per praecepta conlatae sunt, nos, ob majoris firmitatis vigorem, nostrae auctoritatis
l.3 praecepto denuo confirmaremus. Cujus rationabilibus petitionibus tanto libencius cessimus quanto nobis profuturum credidimus amplius. Statuimus ergo decernentes et statuendo, decernimus, ut omnes res, quae ab antecessoribus nostris per praecepta supradicto monasterio conlatae sunt, jure firmissimo maneant
l.4 inviolatae atque inconcussae. Praecepta quoque immunitatis et castellum causa persecutionis Nortmannorum, quod ab eo firmatum est, sub eodem immunitatis tenore, absque alicujus inquietudine, eidem eclesiae praesentique atque futuro abbati concedimus, delegamus et confirmamus. Electionem quoque regularem
l.5 in eligendo abbatem, sicut in eorum continetur praeceptis, concedimus et perdonamus. D[emum ve]ro telonea et monetam [et trapezas], sicut et alii antecessores nostri eidem eclesiae, amore sanctae Dei genetricis semperque virginis Mariae sanctique Philiberti confessoris incliti, indulgemus, et ut a nullo, sive a francis sive a servis
l.6 super eorum terram commanentibus, aut in terris vel fluminibus exigantur. Et ut retro acta et a nobis nunc confirmata maneant inconvulsa optamus, quatinus pro nobis regnique statu liberius misericordiam Dei implorare procurent. Ut autem hujus nostrae auctoritatis pia confirmatio
l.7 pleniorem, in Dei nomine, obtineat firmitatis vigorem, manu eam propria subter firmantes, anuli nostri impressione subter jussimus assignari.
l.8 SIGNUM ODONIS [monogramme] GLORIOSISSIMI REGIS.
l.9 THROANNUS NOTARIUS, AD VICEM EBLONIS, RECOGNOVIT ET SUBSCRIPSIT [ruche] [sceau].
l.10 Datum XVII kalendas augusti, indictione VI, anno incarnationis dominicae DCCCLXXXVIIII, anno II regnante domno Odone gloriosissimo rege. Actum Parisius civitatis. In Dei nomine, feliciter. Amen.
Bibliographie
Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 9, p. 448, n° 10.
LEX (Léonce), Archives de la Saône-et-Loire. Documents originaux antérieurs à l'an mille, Chalon-sur-Saône, Marceau, 1888, (Archives de Saône-et-Loire) ou Mémoires de la Société d'histoire et d'archéologie de Chalon-sur-Saône, 1888, p. 14-15, n° 10.
POUPARDIN (René) , GIRY (Arthur), Monuments de l'histoire des abbayes de Saint-Philibert, Paris, 1906, p. 118, n° 23.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 7, pl. 12 (fac-similé).
BAUTIER (Robert-Henri), Recueil des actes d'Eudes, roi de France : 888-898, Paris, Imprimerie nationale, Klincksieck, 1967, p. 63-65, n° 13.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°608 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°608»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte608/. Date de mise à jour : 29/03/12.