Reims, AM, coll. Tarbé cart. 1 n° 27

<< < / > >>

Numéro60

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date10/1096(fiabilité :artem)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche255   mm

Largeur en bas510   mm

AuteurGuillaume IX, duc d'AQUITAINE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINTE-RADEGONDE  de  POITIERS

Regeste

Guillaume IX, duc d'Aquitaine, donne à l'église Sainte-Radegonde de Poitiers les principaux droits qu'il possède à Vouillé et dans les dépendances de ce lieu, ainsi que le village de Nieullet.

Texte

l.1 Quoniam audivimus secundum apostolum misericordiam non facientibus sine misericordia fieri judicium, valde est oportunum nos in presenti tempore pauperum inȩdiam nostra habundantia excludere, ut et illorum
l.2 in futuro accumulet ubertas, quorum nostra indiga fuerit necessitas. Ad hoc autem necesse est queque nostrarum facultatum superflua, in ȩgenorum stipendiis expendere atque ad eorum usus redigere, quȩ
l.3 apud nos illis profutura retinentur inutiliter: nobis vero superflua ex ubertate, illis autem valde necessaria ex egestatis defectione, ut Deum propicium habeamus atque misericordem quem habituri sumus,
l.4 nisi in melius emendemur justissimum dampnatorem, ut in nobis ȩqualitas peragatur justissima secundum illam qua dicitur sententiam: Qui multum non habundavit et qui modicum non minoravit .
l.5 Hujus ergo quam prelibavimus exhortationis affectione, ego Wilelmus, Aquitanorum dux, omnibus sanctȩ Dei ȩcclesiȩ fidelibus tam futuris quam presentibus innotesco, quod sanctȩ Radegundis reginȩ prior nomine
l.6 Marcherius et chanonici ejusdem ȩcclesiȩ venientes ad me deprecati sunt quatinus consuetudines, quas in Volliaco, et omnibus ejus appendiciis obtinebam, extergerem, et supradictȩ reginȩ ejusque canonicis ibidem
l.7 degentibus donarem. Quorum ego interventu compulsus, pro remedio animȩ patris mei et meȩ, quicquid consuetudinis in Volliaco et ejus appendiciis habebam, do et concedo, exceptis his, videlicet
l.8 avenatgia, fresceniatgia et pasquerio de ovibus quȩ singulis annis canonici clientibus meis persolvent: de fresceniatgia, triginta et duos solidos; de avenatgia, V modios avenȩ et dimidium. Pasquerium vero
l.9 de ovibus, cliens meus colliget famulo canonicorum presente; terciam vero silvȩ partem ita mihi dederunt ut duas conservem et defendam ad opus illorum et suorum. De cetero villam que vocatur Nuallec ab omni
l.10 consuetudine sanctȩ RADEGUNDI reginȩ et ejus canonicis liberam concedo, eo tenore ut deinceps nullum cosdumpnarium meum ibi recipiant, exceptis his tribus Bardone, Airaldo et Gaufridi filiis. Si quis vero hanc
l.11 cartam manu propria firmatam ac signo meo confirmatam infringerit, in primis iram Dei incurrat et cum Juda proditore in inferno perpetue dampnatus permaneat et Sanctȩ Radegundis reginȩ ȩcclesiȩ mille
l.12 libras puri auri persolvat.
l.13 SIGNUM WIL[croix]LELMI DUCIS. Hȩc sunt nomina fautorum: Ademarus vicarius, Vuillelmus Sancti Ylarii thesaurarius,
l.14 Ugo de Castro Duario, Odo Sancti Petri cellararius, Reginaudus Lamberti, Gunterius prepositus, Ugo Liziniacensis, Guillelmus Freelandus, Simon Agennensium ȩpiscopus, Reginaudus Sancti
l.15 Cypriani abbas, Gervasius Sancti Savini abbas, Rotgerius Gerrellus Mosterolli prepositus, Oto de Rocha.
l.16 ACTUM EST HOC OCTOBRIS MENSE, URBANO PAPA ROMANAM ECCLESIAM REGENTE, PHILIPPO REGE REGNANTE ET PETRO EPISCOPO, ET COMITE WILLELMO, HUJUS CARTULE FAUTORE.
l.17 [sceau].

Notes

1

Bibliographie

BESLY (J.), Histoire des Comtes de Poictou et Ducs de Guyenne, Paris, 1647, p. 442-443.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°60 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°60»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte60/. Date de mise à jour : 29/03/12.