Strasbourg, AD Bas-Rhin, G 14

<< < / > >>

Numéro583

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date07/10/1070(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseStrasbourg

RégionAlsace

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche422   mm

Hauteur à droite415   mm

Largeur en bas550   mm

AuteurChevalier Sigefroid

BénéficiaireChapitre cathédral  de  STRASBOURG

Regeste

Sigefroi, noble chevalier, donne à l'église cathédrale de Strasbourg son bien d'Ulm, à la demande de l'évêque Wernher qui lui cède par échange en bénéfice Utingen, Wolxheim et Ulm, sans obligation de service militaire.

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS. A bonorum omnium auctore Deo quia vitam possidemus et cȩtera, dignum est, ut ex concessis temporalibus illum aliquando recognoscamus
l.2 a cujus gratuita pietate et nos et nostra obtinemus. Huic intentioni vir militaris SIGIFRIDUS magna Francorum ex stirpe progenitus advigilans, ut qui attentissime Deo Christique ejus genitrici tradere felicius deliberaverat,
l.3 quȩ illum deliciosa posteritatis spe secretorum judex possidere non concesserat, ergo predium unum, quod inter cetera sua hereditario jure possidebat optimum, Ulmena dictum, ejusdemque nominis castellum
l.4 in pago Mortenovua, in comitatu Chinzihdorf et Otenheim situm cum mancipiis et servientibus, cum ȩcclesiarum decimacionibus, cum silvis, cum arvis cultis et incultis, nemoribus, pratis, pascuis, rivis, piscationibus, molendinis,
l.5 viis et inviis, exitibus et reditibus, ceterisque utensilibus, gloriosissimȩ Argentinensis ȩcclesiae procuratrici hac conditione cautissime prefinita tradidit, traditumque legalibus preeuntibus verbis, legalique astipulatione
l.6 stabilivit, ut a prefatȩ ȩcclesiae episcopo Werenhario secundo, cujus hȩc rogatu precipue fecerat, Vohtingun et Wolfgangesheim ipsumque, quod dederat predium beneficiario jure reciperet,
l.7 et quoadusque viveret, absque militari servitio, nisi forte sponte quid amore episcopi agere vellet, quiete possideret. Ex servientibus autem quosdam, uti juxta parentelam suam et genere et virtute
l.8 ceteris digniores erant, specialiter elegit, electos Dagobertino fisco, quo in Biscovesheim advocatione optimates utuntur, firmiter subjugavit, et quocumque locorum degerent, post obitum
l.9 sui absque omni refragatione hac viverent paritate, firmavit ut qui legitime rursus ergo ex his electis duos, Oudalricum videlicet et Tanchradum, quos cum omnibus suis elegit,
l.10 et pristina servitute ea cautione expedierat, ut per eos ȩcclesia et episcopus cum principali advocato HEINRICHO firmiori securitate predictam traditionem possiderent.
l.11 Istec autem ita, ut prelibatum est, absque coheredium suorum contradictione sanccita esse nullus fidelis dubitet, quin potius dubitantem sancta justitia corrigat,
l.12 et invidiosam rodentium invasionem idonea subsequentium nominum testificatio jure repellat. Huic utique actioni pio assensu, cum legali judicum suorum
l.13 laudatione, Liutfridus comes affuit. Quorum nomina hȩc sunt: Landolfus, Hartbertus, Lantfridus, Bernherus, Eppo, Bernhardus, Cuono, Billunc, Anshelmus.
l.14 Anno ab incarnatione domini nostri JHESU Christi millesimo LXX, indictione II, regnante HEINRICHO quarto, Werinhario secundo Argentinensis ȩcclesiȩ episcopo, ejusdemque ȩcclesiȩ Heinrico
l.15 principali advocato. Acta sunt hȩc NONAS OCTOBRIS, luna IIII, sub Liutfrido predicto comite, comitiis ejus Otenheim habitis, et inrefragabiliter confirmata.

Notes

1

Bibliographie

SCHÖPFLIN (D.), Alsatia aevi Merovingici Carolingici Saxonici Salici Suevici diplomatica, 2 vol., Mannheim, 1772, t. 1, p. 174-175, n° 221.

WEISS (Peter), Frühe Siegelurkunden in Schwaben (10.-12. Jahrhundert), Marburg-an-der-Lahn, Institut für historische Hifswissenschaften, 1997 (Elementa diplomatica ; 6), p. 73.

Chartes originales du Bas-Rhin in Cahiers du CRAL, n° 35, p. 82-83.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°583 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°583»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte583/. Date de mise à jour : 29/03/12.