Reims, AD Marne, 87 H 35 n° 1
Numéro58
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date08/11/1095(fiabilité :texte)
LieuLaon(lat :Lauduni)
DiocèseReims
RégionChampagne/Ardenne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche455 mm
Largeur en bas305 mm
AuteurHélinand, évêque de LAON
BénéficiaireAbbaye de SAINT-PIERRE-LES-DAMES de REIMS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 catholicȩ matris ȩcclesiȩ corpus fidei unione suscepti in ejusdem ȩcclesiȩ corpore membra sumus, commembris nostris
l.3 invicem subvenire necesse habemus et nulla Deo militantium commoda vel incommoda nobis aliena judicamus. Notum
l.4 igitur presentibus et posteris esse volumus quia, cum altare sancti MARTINI de Gundelani curte Sancti PETRI Remensis
l.5 cenobii possessionibus commodum esset atque contiguum, ejusdem loci abbatissȩ FRESSINDIS interventu atque Ebali archidi-
l.6-aconi ac reliquorum fidelium nostrorum assensu, prefatȩ Sancti PETRI ȩcclesiȩ perpetuo habendum salvo Laudunensis ȩcclesiȩ
l.7 jure concessimus, hoc tantum nobis ex conditione exigentes ut post obitus nostri diem a predicta ȩcclesia depositionis nostrȩ,
l.8 necnon et Ebali archidiaconi anniversarius dies quotannis debeat celebrari. Ut igitur firmius in posterum vigeret
l.9 hujusmodi efficientia, hoc scriptum fieri testesque qui affuerunt decrevimus subter annotari. [colonne1] Signum ELINANDI episcopi, qui hoc scriptum fieri jussit. Signum Ebali archidiaconi. Signum Ingelberti decani. Signum Herberti decani. [colonne2] Signum Odonis cantoris. Signum Haimonis sacerdotis. Signum Odonis diaconi. Signum Harduini subdecani. [colonne3] Signum Adalberonis abbatis. Signum Godefridi abbatis. Signum Richeri subdiaconi. Signum Erlebaldi laici.
l.10 Actum Lauduni, VIo idus novembris, anno dominicȩ incarnationis millesimo XCoVo, indictione IIa, epacta XXIIIIa, concurrente VIIa.
l.11 Ego ANSELLUS, Sanctȩ Mariȩ cancellarius relegi.
l.12 [sceau].
Bibliographie
DUFOUR-MALBEZIN (Annie), Actes des évêques de Laon des origines à 1151, Paris, CNRS Editions, 2001 (Documents, études et répertoires, 65), p. 118-119, n° 43.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°58 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°58»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte58/. Date de mise à jour : 29/03/12.