Reims, AD Marne, 56 H 535
Numéro57
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1094(fiabilité :texte)
LieuReims(lat :Remis)
DiocèseReims
RégionChampagne/Ardenne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche420 mm
Largeur en bas360 mm
AuteurRenaud, archevêque de REIMS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-REMI de REIMS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 [croix] ego RAINOLDUS nomine, non merito Remorum archiepiscopus, notum facio omnibus
l.3 tam prȩsentibus quam futuris, quod ipse ego et clerus Remensis, et domnus Henricus
l.4 abbas Sancti REMIGII, et tota congregatio ejusdem loci excommunicaveramus comitem
l.5 Hugonem pro injuriis quas faciebat in villis Sancti Remigii, et etiam omnia castella ejus
l.6 sub interdicto posueramus. Quoniam ergo idem comes longo tempore in excommunicatione jacu-
l.7-erat, ductus poenitentia ad nos venit, et ut eum absolveremus in curia nostra ante nos
l.8 et ante eundem domnum Henricum abbatem, praesentibus etiam clericis nostris et monachis beati REMIGII
l.9 et obtimatibus nostrȩ urbis Deo et beato Remigio et nobis dimisit, et vuirpivit exactiones, quas taillias vulgo vocant,
l.10 quas in villis Sancti Remigii exercebat, et omnia carropera et opera castellorum, et omnes alias injustas consuetudines.
l.11 Affuit filius ejusdem comitis Manasses huic conventioni, et eam ipse concessit, litterȩ etiam comiti sunt expositȩ et eas laudavit.
l.12 Preterea ne hȩc conventio deinceps violetur, litteris his testamentalibus et sigilli nostri impressione, clarorum etiam virorum testimoniis eam
l.13 corroboravimus. Interfuere domnus Manasses prepositus, Leuvinus decanus, Mainardus, Dudo, Johannes, Richerus cantor, Joffridus, Godefridus cancellarius,
l.14 Odalricus, Fulco, Adam, Rodulfus camerarius. De monachis: Lambertus decanus, Anscherus cantor, Vuido thesaurarius, Macharius.
l.15 De militibus: Ernaldus, Burdinus, Pontius, Vuido, Erlaudus vicedomnus, Odo, Paganus, Petrus.
l.16 Actum Remis, anno incarnati Verbi millesimo XCoIIIIo nonagesimo, indictione IIa, regnante Francorum rege Philippo anno XXXoIII,
l.17 pontificante domno Rainoldo anno Xo. Godefridus cancellarius recognovit, scripsit et subscripsit.
l.18 [sceau].
l.19 Igitur idem comes Hugo discedens a nobis, ad eundem beatissimum confessorem, nudis pedibus, unacum filio suo
l.20 et hominibus suis profectus est, et ante sacratissimum beati Remigii corpus accedens et utrumque genu
l.21 in terra figens, caput in sepulchrum venerandi confessoris humiliter intromisit, et litteras istas super
l.22 ipsum sanctissimum corpus conventionem hanc servaturus ipse manu sua imposuit.
Bibliographie
MARLOT (G.), Metropolis Remensis historia, 2 vol., Lille et Reims, 1666-1679, t. 2, p. 185-186.
Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 10, Instr, col. 31-32.
DEMOUY (Patrick), Actes des archevêques de Reims d'Arnoul à Renaud II, 997-1139, 3 vol., th. dact, Nancy, 1982, t. 2/1, p. 262-264, n° 89.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°57 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°57»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte57/. Date de mise à jour : 29/03/12.