Strasbourg, AD Bas-Rhin, G 6

<< < / > >>

Numéro557

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date06/06/831(fiabilité :édition)

LieuIngelheim(lat :Ingelinheim palatio regio)

DiocèseStrasbourg

RégionAlsace

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche460   mm

Hauteur à droite450   mm

Largeur en haut540   mm

Largeur en bas607   mm

AuteurEmpereur Louis le Pieux

BénéficiaireChapitre cathédral  de  STRASBOURG

Regeste

Louis le Pieux, empereur, à la demande de Bernold évêque de Strasbourg, confirme l'immunité accordée par Charlemagne aux hommes de l'Église de Strasbourg.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE DOMINI DEI ET SALVATORIS NOSTRI JHESU CHRISTI, HLUDOVUICUS, DIVINA ORDINANTE PROVIDENTIA IMPERATOR AUGUSTUS. NOTUM IGITUR ESSE VOLUMUS OMNIBUS FIDELIBUS NOSTRIS PRAESENTIBUS
l.2 scilicet et futuris, quia vir venerabilis Bernaldus Strazburgensis episcopus adiens serenitatem culminis nostri obtulit obtutibus nostris quandam praeceptionis auctoritatatem domni et genitoris nostri Karoli praestantissimi augusti, in qua continebatur,
l.3 quod idem domnus et genitor noster Karolus pro aemolumemto animae suae eidem Strazburgensi ecclesiae concessisset, [ut], ubicumque per civitates vel vicos, catella aut trejectus vel portus excepto Quentovuico, Dorestato atque Clusas homines
l.4 memorate ecclesiae navigio aut terreno id est cum carris et saumariis negotiandi gratia irent et redirent, nullum teloneum quisquam reipublice administrator ab eis exigeret. Pro firmitatis namque studio petiit idem Bernaldus venerabilis
l.5 episcopus, ut paternae auctoritati hanc nostram superadderemus auctoritatem. Cujus petitioni libentissime annuimus et hunc nostrae auctoritatis praeceptum fieri jussimus, per quod omnibus comitibus, vicariis, centenariis vel omnibus rem publicam
l.6 administrantibus seu cunctis fidelibus nostris praecipimus, ut nullus vestrum de rebus, quas navigio [aut] terreno id est cum carris et saumariis per regna Deo propitio nostra homines ejusdem Strazburgensis ecclesiae negotiandi gratia
l.7 duxerint, ubicumque accessum habuerint, nullum teloneum aut ripaticum aut portaticum aut pontaticum aut salutaticum aut cespitaticum aut rotaticum aut cenaticum aut pastionem aut laudaticum aut trabaticum
l.8 aut pulveraticum aut ullum occursum vel ullum censum aut ullam reddibitionem accipere vel exactare audeat aut hominibus, qui eadem mercimonia praevident, ullam inquietudinem aut impedimentum
l.9 facere praesumat. Sed liceat eis per hanc nostram auctoritatem, cum navibus et ceteris vehiculis abque ullius contrarietate vel impedimento per universum imperium nostrum, ubicumque eis necesse fuerit,
l.10 libere et secure ire et redire et, si aliquas moras in quolibet loco fecerint aut mercati fuerint vel vendiderint, nihil ab eis prorsus, ut dictum est, telonei exigatur. Et ut haec auctoritas inviolabilem
l.11 et inconvulsam obtineat firmitatem, sigillo nostro subter eam jussimus sigillare.
l.12 [chrisme] HIRMINMARIS NOTARIUS AD VICEM FRIDUGISI RECOGNOVI ET [ruche] [sceau].
l.13 Data VIII idus junias, anno Christo propitio XVIII imperii domni Hludovuici piissimi augusti, indictione VIIII. Actum Ingelinheim palatio regio. In Dei nomine, feliciter. Amen.

Bibliographie

Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 5, col. 462-463.

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 6, p. 572, n° 170.

SCHÖPFLIN (D.), Alsatia aevi Merovingici Carolingici Saxonici Salici Suevici diplomatica, 2 vol., Mannheim, 1772, t. 1, p. 18-19, n° 23.

WIEGAND (Wilhelm), Urkundenbuch der Stadt Strassburg, 7 vol., Strasbourg, 1879, t. 1, p. 18-19, n° 23.

BRUCKNER (Albert), Regesta Alsatiae aevi merovingici et karolini, 496-918, t. 1 : Quellenband, Strasbourg-Zurich, 1949, p. 307-308, n° 483.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 2/2, pl. 44 (fac-similé).

Chartes originales du Bas-Rhin in Cahiers du CRAL, n° 35, p. 21-23.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°557 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°557»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte557/. Date de mise à jour : 29/03/12.