Strasbourg, AD Bas-Rhin, G 7 n° 3
Numéro556
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date04/03/828(fiabilité :édition)
LieuAix-la-Chapelle(lat :Aquisgrani palatio regio)
DiocèseStrasbourg
RégionBade-Wurtemberg
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche510 mm
Hauteur à droite515 mm
Largeur en haut590 mm
Largeur en bas580 mm
AuteurEmpereur Louis le Pieux et Lothaire Ier
BénéficiaireWaldo, abbé de SCHWARZACH-AM-RHEIN
Regeste
Texte
l.2 et nostris confirmamus edictis, imperialem exercemus consuetudinem, et hoc in postmodum jure firmissimo mansurum esse volumus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum, industria, quia Vualdo
l.3 abba monasterii, quod vocatur Svarzhaha, necnon et Erkingarius comes ac genetrix et fratri sui, Rotdrudis, Vuoradus, Bernaldus et Bernardus accedentes ad aures clementiae innotuerunt celsitudini nostrae, quod pro ambarum partium
l.4 oportunitate quasdam res et mancipia inter se commutassent. Dederunt igitur Erkingarius comes ac genetrix et germani sui Rotdrudis, Vuoradus, Bernaldus et Bernardus per nostram sibi datam licentiam Vualdoni abbati ad partem praefati
l.5 monasterii sui in villa Creicchesheim mansos sex, et jornales VII et in Utilinhaim mansos quatuor et inter Fedinheim et Lancpartheim et Techinheim mansos duos et prata ad carradas triginta quattuor, et ad Mustridisheim sortem unam, et ad Fregistat sortes duas
l.6 et Vualtmasta ad porcos saginandum DCCLXXII et in Zeinhaim de vinea aripennos duos et in Vuangon similiter et [Marleya] numero triginta quattuor, his nominibus: Anno, Vuilligart et filia ejus, Feginbold, Vuitber, Duno, Svuanahilt, Pallo, Trudger, Rahtrud,
l.7 Goltrud, Hildefrid, Theacla, Vualdila, Meginfrid, Richilt, Vuinilind, Liuthari, Fridalind, Irmanhilt, Liapheri, Vuolfarth, Vuillirat, Liudolf, Nortvuib, cum filiis tres, Vualdgard, Ruadind, Helinsind, Antrut, Eburini. Et econtra in conpensatione istarum rerum dedit
l.8 praefatus Vualdo abba de rebus memorati monasterii memorato Erkingario comiti ac genetrici et fratribus ejus Rotdrudi, Vuorado, Bernaldo et Bernardo per nostram sibi datam licentiam in pago Alsacinse in villa vel marka Erboldis Villare in loco, qui appel-
l.9-latur Zinzila, mansos decim et septem, et prata ad carradas L et de vinea aripennos quattuor, cum finis et terminis eorum, et mancipia numero triginta quattuor, quae ita nominantur: Adalbert, Vuatto, Dheganbolt, Hildigunt, Vuerinbold, Hugibold, Ingilbold, Otgund,
l.10 Vueringund, Vuilliber, Franco, Horscolf, Ruatber, Snelrath, Hiltrad, Ingilbert, Engilman, Nivurat, Trudlind, cum filio suo, Vuerdhild, Ruadhild, Vuillisind, Ratgunt, Ingilbrich, Lonico, Adalhild, Libold, Vuilligunt, item Deganbald, Lipsind, Liutsind, Vuerinbert, Vuacho. Unde et duas com-
l.11-mutationes pari tenore conscriptas manibusque bonorum hominum roboratas prae manibus se habere professi sunt, sed pro integra firmitate petierunt celsitudini nostrae, ut ipsas commutationes denuo per nostrae mansuetudinis praeceptum plenius confirmare deberemus, quorum peti-
l.12-tionibus denegare noluimus, sed sicut unicuique fidelium nostrorum juste et rationabiliter petentium, ita nos illis concessisse atque in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus, ut quicquid pars juste et legaliter alteri contulit parti, deinceps per hanc
l.13 nostram auctoritatem jure firmissimo teneat atque possideat, et quicquid exinde facere voluerit, libero in omnibus perfruatur [arbitrio] faciendi. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, de anulo nostro subter eam jussimus sigillare.
l.14 [chrisme] [notes_tironiennes] HIRMINMARIS NOTARIUS AD VICEM FRIDUGISI RECOGNOVI ET [ruche_notes_tironiennes] [sceau].
l.15 [Data IIII nonas martii, anno Christo propitio XV imperii] domni Hludovuici [et Lotharii VI piissimi augusti], indictione VI. Actum Aquis[grani palatio regio. In Dei nomine], feliciter. Amen.
Bibliographie
SCHÖPFLIN (D.), Alsatia aevi Merovingici Carolingici Saxonici Salici Suevici diplomatica, 2 vol., Mannheim, 1772, t. 1, p. 72, n° 89.
MIGNE (abbé Jacques-Paul), Patrologia Latina 104 (Agobardus Lugdunensis, Eginhardus, Claudius Taurinensis), Paris 1851, col. 1169.
BÖHMER (J. F.), MÜHLBACHER (E.), Regesta imperii. t. 1 : Die Regesten des Kaiserreichs unter den Karolingern, 751-918, Innsbruck, 1908, n° 849.
BRUCKNER (Albert), Regesta Alsatiae aevi merovingici et karolini, 496-918, t. 1 : Quellenband, Strasbourg-Zurich, 1949, p. 297-298, n° 470.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 2/2, pl. 41 (fac-similé).
Chartes originales du Bas-Rhin in Cahiers du CRAL, n° 35, p. 21-23.
Responsable
M.J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°556 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°556»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte556/. Date de mise à jour : 29/03/12.