Strasbourg, AD Bas-Rhin, G 5

<< < / > >>

Numéro555

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date823(fiabilité :texte)

LieuFrancfort(lat :Franchonofurd, palatio regio)

DiocèseStrasbourg

RégionAlsace

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche290   mm

Largeur en bas590   mm

AuteurEmpereur Louis le Pieux

BénéficiaireBernold, évêque  de  STRASBOURG

Regeste

Louis le Pieux, empereur, confirme l'échange de biens conclu entre Bernold, évêque de Strabourg, et Erchinger, comte d'Alsace.

Texte

l.1 IN NOMINE DOMINI DEI ET SALVATORIS NOSTRI JHESU CHRISTI, HLUDOVUICUS, DIVINA ORDINANTE PROVIDENTIA IMPERATOR AUGUSTUS. SI ENIM EA, QUȨ FIDELES IMPERII NOSTRI PRO EORUM OPORTUNITATIBUS INTER SE COMMUTAVERINT, NOSTRIS CONFIRMAMUS AEDICTIS, IM-
l.2-perialem exercemus consuetudinem, et hoc in postmodum jure firmissimo mansurum esse volumus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum industria, quia vir venerabilis Bernoldus Strazburgensis ecclesiae episcopus, necnon et vir inluster
l.3 Erkingarius comes innotuerunt celsitudini nostrae, eo quod pro ambarum partium oportunitate aliquas res et mancipia inter se conmutassent. Dedit igitur praedictus Bernoldus episcopus ex ratione praedictae ecclesiae suae eidem Erkingario ad suum proprium ad habendum in pago Alsacense in villa et marcha, quae dicitur
l.4 Bodoles villare, sive Pleanungo villare omnes res quantumcumque in ipsa villa vel fine ex ratione episcopatus sui habere videbatur, cum mancipiis duodecim his nominibus: Ello, Fridalind, Hildim, Vuillaran, Engilbert, Odalgart, Autbert, Amalgart, Adalgart, Regingart, Adaltrud, Vuilligart. Et econtra in conpensatione
l.5 hujus rei dedit praefatus Erkingarius comes ex suo proprio memorato episcopo ad partem ecclesiae suae in eadem pago in locis nuncupantibus, id est, in Duminheim areales duos cum casis et granea, et de terra arabili jugera quadraginta sex, et de pratis ad carra decem. In villa Liutpoteshaim areales duos cum casa una,
l.6 de terra arabili jugera triginta duo, prata ad carra duo. In villa Vuittinishaim areale unum cum casa dominicata et granea, de terra arabili jugera LXXV prata ad carra X, de silva quasi jugera VII, et pomarium unum. Ad Creacheshaim hobam unam. Ad Platpoteshaim areale cum casa una, de terra
l.7 arabili jugera XV, prata ad carra quattuor, et Holzmarcha et insuper mancipia XII his nominibus: Vulpot, Vuinigelt, Ratini, Radvich, Hunboldus, Frenkin, Freidin, Hucbert, Rinhart, Deganolt, Hitto, Adalger. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas manibusque bonorum hominum
l.8 roboratas se prae manibus habere professi sunt, sed pro integra firmitate petierunt celsitudini nostrae, ut ipsas commutationes denuo per nostrum mansuetudinis praeceptum plenius confirmare deberemus, quorum petitionibus denegare noluimus, sed sicut unicuique fidelium nostrorum juste petencium,
l.9 ita nos illis concessisse atque in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus, ut quicquid pars juste et rationabiliter alteri contulit parti, deinceps per hanc nostram auctoritatem jure firmissimo teneat atque possideat, vel quicquid exinde facere voluerit, libero in omnibus perfruatur arbi-
l.10-trio faciendi, quicquid elegerit. Et ut hȩc auctoritas firmior habeatur, et per futura tempora melius conservetur, de anulo nostro subter jussimus sigillari [notes_tironiennes].
l.11 [chrisme] DURANDUS DIACONUS AD VICEM FRIDUGISI RECOGNOVI ET [ruche] [sceau].
l.12 [Data . . . ?. . . ] anno Christo propitio, X imperii [domni] Hludovuici piissimi augusti, indictione prima. Actum Franconofurd palatio regio. In Dei nomine, feliciter. Amen.

Bibliographie

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 6, p. 534.

SCHÖPFLIN (D.), Alsatia aevi Merovingici Carolingici Saxonici Salici Suevici diplomatica, 2 vol., Mannheim, 1772, t. 1, p. 71, n° 87.

BÖHMER (J. F.), MÜHLBACHER (E.), Regesta imperii. t. 1 : Die Regesten des Kaiserreichs unter den Karolingern, 751-918, Innsbruck, 1908, n° 773.

BRUCKNER (Albert), Regesta Alsatiae aevi merovingici et karolini, 496-918, t. 1 : Quellenband, Strasbourg-Zurich, 1949, p. 285, n° 456.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 2/2, pl. 38 (fac-similé).

Chartes originales du Bas-Rhin in Cahiers du CRAL, n° 35, p. 19-20.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°555 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°555»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte555/. Date de mise à jour : 29/03/12.