Strasbourg, AD Bas-Rhin, G 1 n° 1

<< < / > >>

Numéro551

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date28/12/708(fiabilité :texte)

LieuFrancfort(lat :Franchonofurt)

DiocèseStrasbourg

RégionAlsace

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche450   mm

Hauteur à droite440   mm

Largeur en haut540   mm

Largeur en bas545   mm

AuteurOdile, abbesse  de  HOHENBOURG

BénéficiaireAbbaye  de  HOHENBOURG

Regeste

Testament de sainte Odile.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUE TRINITATIS, AMEN. Cum ea que liquido sepius aguntur aput homines, a memoria tamen eorum sint caduca, nisi testimonio privilegiorum
l.2 confirmentur. Ego ODILIA, Dei gratia superioris et inferioris monasterii abbatissa in Hohenburc, [omnibus] posteris meis litterarum testimonio perstringere curavi, quod cum pater meus, dux, Adalricus vocatus, ab hoc seculo migrasset, meque
l.3 legitimam haeredem omnium suarum possessionum, mancipiorum, ministerialium quoque esse contigisset [atque gubernatricem], ego, ad remedium animȩ patris mei, et meȩ, meorumque dilectorum fratrum, omnia que sub juriditione et potestate patris mei
l.4 [meaque tunc fuerunt, ad usum horum duorum monasteriorum] in honore [beatae virginis Marie cum aliis sanctis] dedicatorum omni jure contradidi, patre [meo] similiter hoc ante obitum suum imperante et ordinante. Statuique ut heȩ duȩ abbatiae in
l.5 [tam] equali essent conversatione ut neutra alteram divitiis [praeiret]. Postea habito consilio imperatoris et aliorum prudentum magnum nobis inde provenire commodum si utrique aecclesiȩ sui reditus divisim assignarent. Accerssiti sunt omnes nostri ministeriales
l.6 [qui constricti juramento omnes] aeclesiae reditus quanto aequalius poterant in duo sunt partiti praeter curiam Ehenheim, ob cujus curie dignitatem et memoriale quia curia publica ducis dicebatur et sedes judicialis ducis inibi erat ab antiquitate, volui ut hec eadem [curia]
l.7 sine scissura [a modo] spectaret ad usum utriusque abbatiae et ut in diebus statutis ad prebenda beneficia vel ad cetera negotia tam publica quam privata disponenda in eadem curia vice judiciaria simul presiderent atque hic esset inter eas quidam pulcherrimus nodus
l.8 amicicie per que etiam omnibus esset manifestum indicium duas duarum congregationum matres unius per omnia esse debere paritatis tam dignitate quam conversatione. Sed quia talis particio de ministerialibus nostris sine detrimento ecclesiae fieri non potuit, quia talem de ipsis habuimus
l.9 conjecturam, quod vel bellis si dissolverentur, contra se insurgerent vel morte vel paupertate vel ignobili conjugio vel aliquo [similium] contingente, pars altera deprimi, pars altera posset extolli, sicque alteram eclesiam alteri dispariatam posse inhonestari. Ideo statuimus ut omni
l.10 jure omni servicio omni obediencia rite ministerialium tam uni quam alteri abbatisse essent obligati. [Preterea] scire debet omnis hominum posteritas quod omnes donationes mearum proprietatum hiis ecclesiis collatarum eisdem etiam ecclesiis cum omni integritate deci-
l.11-mas suas persolvere tenentur. Inferiori autem monasterio quod dicitur Hohenburc hos assignavimus [reditus], quorum nomina sunt hec: curia in Arlisheim cum suis appendiciis, scilicet Heimersdorf, Brunstat, Hirsunge, curia in Buozinsheim, Gertewilre,
l.12 curia in Sermisheim, curia in Kaginheim, curia in Blienswilre, curia in Sulze, praedium [ad Sanctum Naborem], cum banno Ottenrode, Barre, hec omnia cum suis apendiciis. Et ne unquam aliquis inde in perpetuum ulla possit moveri ambiguitate aut nostrum permutare,
l.13 praesumat institutum serenitatem domni nostri regis Lotheri adivimus supplicantes quatinus intuitu peticionis nostre et ob [mercedem] animȩ suȩ has presentium apices sigilli sui testimonio roboraret. Quod ut firmius haberetur et per futura
l.14 [tempora] verius crederetur peticioni nostre ut presens sigillum affirmat acquievit. IN NOMINE DOMINI, AMEN.
l.15 SIGNUM DOMNI LOTHERII INVICTISSIMI [monogramme] ROMANORUM IMPERATORIS AUGUSTI.
l.16 GUNTHERIUS CANCELARIUS AD VICEM ERCHONBALDI EPISCOPI ET ARCHICANCELARII [sceau] RECOGNOVIT.
l.17 Data V kalendas JANUARII, anno incarnationis dominicae DCCVIII, indictione XV, anno regni domni Lotheri XXXIV, imperii autem XIII. Actum Franchonofurt.

Bibliographie

SCHÖPFLIN (D.), Alsatia aevi Merovingici Carolingici Saxonici Salici Suevici diplomatica, 2 vol., Mannheim, 1772, t. 1, p. 28, n° 24.

BRUCKNER (Albert), Regesta Alsatiae aevi merovingici et karolini, 496-918, t. 1 : Quellenband, Strasbourg-Zurich, 1949, p. 41, n° 96.

Chartes originales du Bas-Rhin in Cahiers du CRAL, n° 35, p. 7-9.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°551 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°551»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte551/. Date de mise à jour : 29/03/12.