Vesoul, AD Haute-Saône, H 581

<< < / > >>

Numéro547

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date06/11/1041(fiabilité :texte)

LieuBesançon(lat :Bisontio publice in sancta synodo)

DiocèseBâle

RégionAlsace

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche830   mm

Largeur en bas450   mm

AuteurHugues Ier de Salins, archevêque  de  BESANCON

BénéficiaireAbbaye  de  MURBACH

Regeste

Hugues Ier de Salins, archevêque de Besançon, restitue à une église dépendant de Murbach la liberté qui lui avait été garantie par ses prédecesseurs, mais amoindrie par les archiprêtres.

Texte

/01 / SI RES ECCLESIASTICAS AUGEMUS, DEUM INDE PROPICIUM NOBIS FORE CREDIMUS, HANC ENIM SIBI SPONSAM ELEGIT, HANC SANGUINE PROPRIO ADQUISIVIT.
l.2 Quicquid huic sponsȩ confertur, sponsi ad usus conceditur, nec habent inter se quid divisum, quia semper sunt unum. Credo si rex
l.3 coelorum arbiter seculorum hanc vellet esse ancillam, non sibi eligeret sponsam, quia indecens valde esset, ut qui ad hoc venit
l.4 ut mundo libertatem ferret, causa sponsȩ servus fieret. Lex enim sic continet humana sed absit ut nostrae legi subdantur divina.
l.5 Quapropter ego, Hugo, sanctae Crisopolitanȩ ecclesiae archiepiscopus, notum fieri cupio omnibus sanctae religioni colla subdentibus,
l.6 qualiter domnus abbas Ebrardus, nobis pre omnibus carissimus, cunctaque congregatio Sancti cenobii Morbacencis petierunt
l.7 a nobis ut dedicaremus illis quamdam ecclesiam infra nostrum epischopatum sitam, noviter restauratam, sed ab antico fundatam,
l.8 quod libenter fecimus, rectumque fieri judicavimus. Suprascripta namque ecclesia olim fuit regalis abbatia, sed ab anti-
l.9-quis regibus sancto Leodegario Morbacensi per preceptum tradita, sicque deinceps mansit illi subdita. Habuit denique sua
l.10 prius privilegia mansitque ab omni jugo servitutis libera, sicuti ceterȩ abbaciae nostra in parrochia. Postquam
l.11 autem sanctorum martyrum Desiderii et Reginfredi corpora, a supradicto loco ad Morbacensem sanctam ecclesiam delata, stimu-
l.12-lante invidia, inardescente avaricia, ecclesiae nostrae, nostri ministri, qui penes nos vocantur archipresbiteri, plus equo
l.13 diligentes formam nummi, hanc voluerunt esse sub tributo, sed non accidit res ex toto, sicuti proposuerant animo.
l.14 Retulerunt ad archiepiscopum, cujus nos nunc occupamus locum, quod tempore circate, ibi largum posset servitium
l.15 accipere, et sic deinceps facerent illam tributariam, quam prius invenerant liberam. Quod minime est
l.16 peractum, quia faciendi non erat licitum, tamen parvum, sibi usurpaverunt servitium, sex scutellas cum fiasca dum
l.17 fieret ab episcopo circata. Ob oc archipresbiteri,voluerunt placitum decaniȩ per se habere inibi sed causa congregatio-
l.18-nis et abbatum qui semper familiarem apud nostrates obtinuerunt locum, non est permissum, usque in diem
l.19 hodiernum. Sed dum aliquid contra jus divinum, ab aliquo esset ibi patratum, mittebat prepositus monasterii
l.20 post decanum, et simul perficiebant opus divinum. Non inde referebat decanus nummum, sed prepositus accipiebat
l.21 bannum. Taliter usque ad nostra tempora, res est acta. Postquam enim effectus sum archiepiscopus, domnus abbas supra-
l.22-scriptus cȩpit inibi ita esse faliarissimus cum suis omnibus quod non magis suum, quam meum diligebat
l.23 commodum, et ita ubicumque poterat nostram, ut suam exaltabat ecclesiam. Visum fuit nostris fratribus
l.24 dignum, ut quod antea cupidinarie fuerta actum, karitative esset emendatum. Rogatu Wilenti nostri
l.25 prepositi et Teoderici Sancti Johannis ewangeliste decani et Lanberti Sancti Stephani primicerii ceterisque utriusque
l.26 congregationis canonicis non solum consentientibus sed etiam devote rogantibus, ut pristinam libertatem suprascriptȩ
l.27 ecclesiae concederemus, quod et facimus, posterisque nostris servare mandamus. Hanc presentem libertatem quam peragimus
l.28 in plena synodo facimus. Interdicto denique ex auctoritate divinȩ clementiae, ne quis meorum successorum hoc
l.29 libertatis donum audeat violare in posterum. Ipsius namque ecclesiae altaria, proprio si fuerint pastore viduata,
l.30 Morbacensis aecclesiae rectores personam eligant habilem, et in presens usque ut convenit deducant, cui nostri successores
l.31 absque pecunia animarum tribuant curam et ut hoc velut cȩleste munus inconvulsum stabileque permaneat proprii sigilli
l.32 inpressione notam ponimus, et a canonicis nostris a majoribusque ad minorem presente sancta synodo extensis manibus
l.33 firmare jubemus. Si quis vero, quod minime remur, bellator adversus deifica castra hoc ingenuitatis privilegium infrin-
l.34-gere conatus fuerit, ex parte pastoris pastorum, et ex parte beati Petri principis apostolorum, atque ex parte sancti Stephani prothomartyris
l.35 Christi, et omnium Crisopolitanȩ urbis fundatorum catena sit ligatus anathematis, et in terra viventium bona domni non videat
l.36 cum justis. Ego HUGO archiepiscopus hanc cartam propria manu firmo, ceterisque firmare precipio. Signum Vuilenci prepositi Sancti Johannis ewangelistȩ. Signum
l.37 Teoderici decani. Signum Gibuini cantoris et archidiaconi cardinalis. Signum Rotberti archidiaconi et archiclavi. Signum Lanberti decani Sancti Stephani. Signum Girardi archidiaconi.
l.38 Signum Winibaldi archidiaconi. Signum Teoderici archidiaconi. Signum Frederici Genevensis episcopi nostrȩ ecclesiȩ archidiaconi. Signum Alberici subcantoris. Signum Manegaldi Sancti Stephani cantoris. Signum Rodulfi.
l.39 Signum Dundini cellarari. Signum Dundini capellani. Signum Oddonis capellani. Signum Deodati capellani levitȩ. Signum Constantini levitȩ. Signum Rotgerii levite capellani. Signum Alberici subdiaconi capellani. Signum Frodonis abbatis Sancti Martini. Signum Alberti abbatis Sancti Petri. Signum Dudini sacerdotis. Signum Eldusi diaconi. Signum Rainaldi sacerdotis. Signum Aeconis archipresbiteri. Signum Rodulfi archipresbiteri.
l.40 Ego Raherius levita recognovi ad vicem Ermenfredi cancellarii. anno dominicȩ incarnationis millesimo quadragesimo primo, indictione nona.
l.41 Acta Bisontio, publice, in sancta synodo, VI feria, VIII idus novembris, REGNANTE REGE HEINRICO IIo ANNO IIIIo,
l.42 PRESULATUS VERO DOMNI HUGONIS DECIMO.
l.43 [sceau].

Bibliographie

VREGILLE (B. de), Hugues de Salins, archevêque de Besançon, 3 vol., Lille, 1976, t. 3, p. 49*-53*.

VREGILLE (B. de), Hugues de Salins, archevêque de Besançon, 3 vol., Lille, 1976, p. 72-73 (étude).

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°547 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°547»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte547/. Date de mise à jour : 29/03/12.