Lyon, AD Rhône, 11 G 39

<< < / > >>

Numéro545

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1128(fiabilité :artem)

Lieunon identifié

DiocèseLyon

RégionRhône/Alpes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé (Interrogation)

Etat de la traditionoriginal

AuteurHumbaud, archevêque  de  LYON

BénéficiaireAbbaye d'AINAY

Regeste

Humbaud, archevêque de Lyon, donne plusieurs églises à l'abbaye d'Ainay.

Texte

l.1 [In nomine sancte et individue] Trinitatis. Ego Hu. divina gratia concedente Lugdunensis archiepiscopus atque apostolicȩ sedis legatus, omnibus in Christo cre-
l.2-[dentibus inconcussam pacis] stabilitatem, et perpetuam cum Domino concordiam. Manifestum nobis est quod venerabiles nostri anteces-
l.3-[sores archiepiscopi Lugdunensis Athanac]ensem abbatiam fundaverunt, et de beneficiis suis pro animarum suarum predecessorumque suorum remedio miseri-
l.4-[corditer amplificaverunt et ...] etiam apostolica auctoritate confirmari et corroborari fecerunt. Hoc itaque considerantes abbatiȩ abbatis, Poncii nomine
l.5 [petitionem audivimus quia de]cet omnes illos, qui ad pontificalem regiminis curam divina gratia promoventur, a justis sanctisque peticionibus aurem
l.6 [sue clemencie non advertere vot]isque piis et de divina inspiratione conceptis desideriis, libenter annuere. Unde supranominati abbatis petionem
l.7 [justam adtendentes, hoc quod a] venerabili predecessore nostro bonȩ memoriȩ, Guodcerano, cum venerabilium ȩcclesiȩ suȩ personarum consilio, videli-
l.8-[cet Berardi venerabilis Matisconensis episcopi et] G. decani Calvi, T. archidiaconi, G. capellani, Jo. precentoris, V. de Candiaco, Ar. dapiferi, Gu. archipresbiteri et canonici,
l.9 [Poncii domus sue procuratoris, D.] monachi, Deo sanctoque MARTINO Athanacensi in manu P. abbatis monachisque inibi Deo assidue famulantibus, scilicet ȩcclesiam
l.10 [sancti Laurentii de Laz cum appen]diciis suis et capellam de domno Pero cum apendiciis suis, et ȩcclesiam de sancto Cirico cum apendiciis suis, et capel-
l.11-[lam de Castellione, salva reveren]tia et obedientia Lugdunenis ȩcclesiȩ et etiam domus suȩ censum, concessum et donatum est, nos similiter, post eum
l.12 [concedimus et donamus. Hoc] namque donum ideo ratum et inconcussum esse decrevimus, quia G. prius capellanum postea decanum Ar. dapiferum, D. mo-
l.13-[nachum, aliosque quam plurimos sibi] vinculis obedientiȩ interrogantes, testificati sunt, quod predecessor meus piȩ memoriȩ H. Deo et sancto MARTINO Athanenci in
l.14 [manu P. abbatis totiusque congregationis] pro animȩ suȩ antecessorumque suorum remedio dedit et cartam inde fieri precepit. Nos autem ne contrarii bonis anteces-
l.15-[soribus nostris et elemosinarum destr]uctores esse videamur, quia qui elemosinam destruit, sacrilegio incurrit, hoc donum predictarum ȩcclesiarum apostolica
l.16 [et nostra auctoritate confirmamus] et etiam ad confirmandum sigillo nostro proprio sigillamus. Si quis autem hoc donum infringere aut mutare
l.17 [voluerit, anathema sit]. Fiat. Fiat. Fiat.

Bibliographie

CHARPIN-FEUGEROLLES (Comte de), GUIGUE (M.-C.), Grand cartulaire d'Ainay, 2 vol., Lyon, 1885, t. 2, p. 138-139.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°545 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°545»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte545/. Date de mise à jour : 29/03/12.