Lyon, AD Rhône, 11 G 39
Numéro544
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrebulle
Date12/02/1107(fiabilité :étude diplomatique)
LieuBeaune(lat :apud Belnam)
DiocèseLyon
RégionRhône/Alpes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau bulle perdue
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche480 mm
Largeur en bas425 mm
AuteurPape Pascal II
BénéficiaireJoceran, abbé d'AINAY
Regeste
Texte
l.2 Ad hoc in apostolicȩ sedis regimen Domino disponente promoti conspicimur, ut ipso prestante religionem augere, et ejus servis tuitionem debeamus inpendere. Tuis igitur dilecte in Domino fili,
l.3 abbas Gauceranne justis petitionibus annuentes, beati Martini Attanacense monasterium cui Deo auctore presides, contra pravorum hominum nequitiam apostolicȩ sedis auctoritate munimus.
l.4 Statuimus enim, ut sancti Johannis ecclesia, quam Guido Gebennensis episcopus in sua vobis parrochia tradidit, ecclesia etiam sancti Romani de Agenta in parochia Sedunensi item ecclesia de Isingiaco in Anici-
l.5-ensi parochia, per Ademarum et Pontium episcopos vobis tradita, cum pertinentiis suis. Cetera etiam quecumque in presenti quinta decima indictione, seu concessione pontificum, sive liberalitate principum, vel
l.6 oblatione fidelium legitime ac quiete vestrum monasterium possidet, quo videlicet tempore vestram ecclesiam disponente Domino consecravimus. Quecumque etiam in futurum largiente Domino juste atque
l.7 canonice poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat ejusdem cenobii possessiones auferre, vel ablatas retinere, vel
l.8 injuste datas suis usibus vendicare, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omni-
l.9-modis profutura, salva Lugdunensis archiepiscopi canonica reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona, hanc nostrȩ constitutionis paginam sciens contra eam temere venire
l.10 venire temptaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpe-
l.11-trata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtȩ ultioni subjaceat.
l.12 Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jhesu Christi quatenus et hic fructum bonȩ actionis percipiant, et apud districtum judicem premia ȩternȩ pacis inve-
l.13-niant. Amen. Amen. Amen.
l.14 [rota] Ego Paschalis catholicȩ ecclesiȩ episcopus [benevalete].
l.15 Datum apud Belnam, per manum Johannis, sanctȩ Romane ecclesiȩ diaconi cardinalis ac bibliothecarii, II id. februarii, indictione XV, incarnationis dominicȩ anno MoCoVIo, pontificatus autem domni Paschalis II pape VIIIo.
l.16 [sceau].
Bibliographie
JAFFE-LOEWENFELD, n° 6124.
Responsable
Renault
Comment citer cette notice
Acte n°544 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°544»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte544/. Date de mise à jour : 29/03/12.