Châlons-en-Champagne, AD Marne, H 512 n° 2

<< < / > >>

Numéro54

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1092(fiabilité :texte)

LieuChâlons-en-Champagne(lat :Catalaunis)

DiocèseChâlons

RégionChampagne/Ardenne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche630   mm

Largeur en bas485   mm

AuteurRoger III, évêque  de  CHALONS-EN-CHAMPAGNE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-PIERRE-AUX-MONTS  de  CHALONS-EN-CHAMPAGNE

Regeste

Roger III, évêque de Châlons, rappelle la donation qu'il a faite à l'abbaye Saint-Pierre-aux-Monts de divers autels nommés dans l'acte.

Fac-similé

Texte

l.1 [croix] IN NOMINE SANCTȨ ET INDIVIDUȨ TRINITATIS, ROTGERUS, TERCIUS EPISCOPUS.
l.2 Quia nostri est officii, ut nobis commissorum curam habeamus pervigilem, cum ubique res ecclesiarum ut nostras curamus, ob emolumentum mercedis
l.3 animarum nostrarum laboramus. Omnis enim pontificali prelatus culmine, cujus gratia ad quid prefertur debet attentius cogitare, cogitata enixius
l.4 in augmentum provehere. Igitur omnium sanctae Dei ecclesiae fidelium et nostrorum, tam presentium quam futurorum memoriȩ commendare
l.5 volumus, Lanbertum venerabilem eclesiae Sancti Petri abbatem nobis a principio episcopalis sublimitatis nostrae et consilio et auxilio satis
l.6 fidelem, presentiam nostram adiisse, et ut eclesiae Sancti Petri quelibet concedendo subveniremus supliciter postulasse, et ut constitueremus
l.7 adhuc vivendo quatinus obitus nostri dies anniversarius in predicta ȩclesia sollempniter ageretur diligenter suggessisse. Cujus salubri nobis
l.8 hortatione exaudita et petitione suscepta, quia res eclesiarum tutari atque augmentare debemus, concessimus prefatȩ eclesiae principis
l.9 apostolorum altaria quedam pro salute animȩ nostrae et omnium coepiscoporum perpetualiter ita ut cum personȩ altarium obierint, aliȩ nullius
l.10 interventione pecuniȩ restituantur. Id autem muneris ab abbate et monachis accepimus quod unoquoque anno in predicta eclesia anniversarius
l.11 nostrȩ ordinationis celebrandus, post obitum vero nostrum anniversarius obitus nostri dies sollempniter erit agendus. Quȩ autem concessimus
l.12 ei altaria sunt haec: altare de Sancto Lupentio, altare de Possessa, altare de Vuaureio, altare de Sancto Germano, altare de Dalcurt,
l.13 altare de Sancti Petri parroechia, altare de Sancto Johanne, altare de Maireio, altare de Solengia, altare de Roseto. Preterea cum Walterus
l.14 comes de beneficio eclesiȩ Beati Stephani in feodo apud Bussiacum teneret eclesias duas, matrem scilicet et capellam unam, predecessori meo secundo Rotgero
l.15 capellam reddidit, ad hoc quidem ut predicto Beati Petri monasterio traderetur, quod ita factum est. Michi quoque postea episcopo facto idem comes
l.16 et matrem eclesiam reddidit, quam ego pro illius animȩ mercede et meȩ eidem monasterio donavi. Debebat autem habere eclesia Sancti Petri altare de villa
l.17 quȩ dicitur Galones, quod ut mihi concederet ab abbate inpetravi, et ecclesiȩ Beati Stephani tradidi, et pro ipso Beato Petro altare de Sancto Leudomiro resti-
l.18-tui. Si quis ergo hanc largitionem nostram adnullare vel infirmare, et hȩc altaria suprascriptȩ eclesiȩ auferre molitus fuerit, molitio
l.19 ejus irrita habeatur, et ipse perpetuo anathemate dampnetur. Et ut hoc ratum et inmotum permaneat, cartam istam sigilli nostri inpressione signavimus,
l.20 et propria manu firmavimus. Altare autem de Camponia et capellam quȩ predecessor meus eidem monasterio contulit, et ego laudo et concedo.
l.21 Signum Odonis archidiaconi. Signum alterius Odonis archidiaconi. Signum Immari archidiaconi. Signum David archidiaconi. Signum Guarini decani.
l.22 Signum Dudonis, signum Petri, signum Bosonis, presbyterorum.
l.23 Actum Catalaunis, anno incarnati Verbi MXCII, indictione XV, epacta VIIII, concurrente IIII,
l.24 regnante Philipo in Gallia anno XXXIII, episcopatus autem Rotgeri tercii XXVI.
l.25 Guarinus cancellarius recognovit, scribsit et subscribsit.
l.26 [monogramme] episcopus III [croix].

Bibliographie

Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 10, Instr, col. 157-158, n° 11.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°54 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°54»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte54/. Date de mise à jour : 29/03/12.