Reims, AD Marne, 56 H 403
Numéro51
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date04/08/1089(fiabilité :artem)
LieuReims(lat :Remis)
DiocèseReims
RégionChampagne/Ardenne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche535 mm
Largeur en bas500 mm
AuteurRenaud, archevêque de REIMS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-REMI de REIMS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Rainoldus, nomine non meritis Remorum archiepiscopus, universis sanctȩ et catholicȩ matris ȩcclesiȩ filiis, tam his qui nobis presentiȩ existentia conjunguntur, quam
l.3 his quorum nos posteritas subsecutura expectatur a Domino cujus est salus, salutem. Cum universȩ quȩ Christi menbra sunt ȩcclesiȩ elemosinarum nostrarum
l.4 communi indifferentique largitione, in Christo enim omnes unum sumus, sustentandȩ videantur, earum potissimum quȩ pastoratus nostri vigilantiȩ ex divinȩ
l.5 dispensationis consilio creditȩ sunt, studium nos curamque propensiorem non inmerito insumere oportet, ut, quia humilitatem nostram dignam, cui eas committe-
l.6-ret, cȩlestis judicavit clementia, nostra eis pro viribus et facultatis modulo in omnibus adesse elaboret providentia. Igitur anno III pontificatus et sacer-
l.7-dotii nostri, cum expetitione domni papȩ Urbani apostolorum limina ȩcclesiamque Romanam visitare aggrederemur, ante corpus beatissimi et gloriosis-
l.8-simi patroni nostri REMIGII oratione facta in capitulo fratrum cum quibusdam clericorum nostrorum de itinere nostro locuturi resedimus, et quoniam in his diebus
l.9 altare de vico Sancti Remigii inditionem juraque nostra concesserat, dilectissimus noster domnus abbas Henricus, universaque loci ejusdem conggatio sur-
l.10-gentes ante faciem nostram astiterunt et ut altare illud ȩcclesiȩ Beati REMIGII tenendum contraderemus, humillimis obsecrationibus inplorarunt.
l.11 Itaque non incompertum habentes ȩcclesiam Beati Remigii liberalibus antecessorum nostrorum privilegiis in inmensum divitiarum possessionumque culmen evectam esse
l.12 ne donationum nostrarum inexperti relinquerentur, eorum petitioni acquiescendum esse decrevimus. Igitur pretaxatum altare ȩcclesiȩ Beati REMIGII omni personarum
l.13 successione sequestrata tenore perpetuato tenendum possidendumque concessimus, ea tantum conditionis ratione pretractata ut quicquid de hoc altari disponen-
l.14-dum statuendumque esset, totum hoc ex domni H[enrici] abbatis sententia et deliberatione penderet, nec aliud quisquam de altari suo definiret judicio, quam quod domni abbatis sedisset
l.15 arbitrio et quoniam in universis quȩ gerimus animam nostram in manibus nostris semper esse necesse est, hoc pacti, hoc conventionis super his nobiscum fratres habuere, ut quotannis anniversarium nos-
l.16-trum facerent et pro antecessorum successorumque nostrorum salute Deum interpellarent. Ne ergo hoc nostrȩ auctoritatis et munificentiȩ testamentum ausu temerario quisquam evacuare adco-
l.17-netur, privilegium hoc clarissimorum virorum signis et testimoniis indelebili firmamento astipulavimus. Signum domni R[ainoldi] Remorum archiepiscopi. Signum domni Arnulfi archidiaconi. Signum domni Manassȩ archidiaconi. Signum domni
l.18 Manassȩ prepositi. Signum domni Leuvini decani. Signum domni Richeri cantoris. Signum domni Hugonis. Signum Mainardi, signum Odonis, signum Leudonis, presbiterorum. Signum Frederici, signum Alberti, signum Widonis, signum Johannis, diaconorum. Signum Fulconis, signum
l.19 Godefridi, signum Isambardi, signum Widonis, signum Fulcradi, signum Rainoldi, signum Odalrici, signum Radulfi subdiaconorum. Actum Remis, anno incarnationis dominicȩ millesimo LXXXoVIIIIo, indictione
l.20 XII, regnante gloriosissimo Francorum rege Philippo anno XXXo, archiepiscopatus autem domni Rainoldi anno VIo. Godefridus cancellarius recognovit, scripsit et subscripsit.
l.21 [sceau].
Bibliographie
MARLOT (G.), Metropolis Remensis historia, 2 vol., Lille et Reims, 1666-1679, t. 2, p. 180-181.
GOUSSET (Th.), Actes de la province ecclésiastique de Reims, 4 vol., Reims, 1842-1844, t. 2, p. 98-99.
MARLOT (G.), Histoire de la ville, cité et université de Reims, métropolitaine de la Gaule Belgique, 4 vol., Reims, 1843-1845, t. 3, p. 713-714.
VARIN (P.), Archives législatives et administratives de la ville de Reims, Paris, 1853, t. 1, p. 239-241.
DEMOUY (Patrick), Actes des archevêques de Reims d'Arnoul à Renaud II, 997-1139, 3 vol., th. dact, Nancy, 1982, t. 2/1, p. 228-230, n° 75.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°51 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°51»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte51/. Date de mise à jour : 29/03/12.