Carcassonne, AD Aude, H 11
Numéro5029
Fiabilité de l'actedouteux
Genrediplôme
Date20/06/859(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
RégionLanguedoc-Roussillon
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche430 mm
Largeur en bas560 mm
AuteurCharles II le Chauve, roi de Francs
BénéficiaireY Isembard
Regeste
Texte
l.2 Proinde ergo morem parentum regum videlicet praedecessorum nostrorum sequentes, libuit celsitudini nostrae quendam fidelem nostrum, nomine Isembertum, ad deprecationem Humfridi carissimi nobis comitis ac marchionis nostri, de quibusdam rebus
l.3 nostrae proprietatis honorare atque sublimare. Ipsae enim res sunt sitae in pago Narbonense, super fluvium Urbionem, in villa quae dicitur Ripa Alta, id est eadem villa in integro] cum ȩccllesia sancti Felicis et [cum omnibus sibi pertinentibus rebus], et terminat
l.4 predictus alodis de una parte ad molinos Gualapandi qui sunt serti in ripa Urbione ubi sunt signa superposita atque decurias, deinde vadit per torrentem et per ipsum montem superiorem usque in roca ubi signa facta sunt et usque ad Mata Ladornor et vadit per semitam
l.5 usque ad ilicem magnam que vocatur Balla, et sic vadit per semitam usque ad terram que vocatur Rubicunda, deinde vadit ad saixam excelsam que est in monte superiore et descendit per viam que vadit ad vallem que est inter duos montes, et sic vadit
l.6 ad ilicem ubi facte sunt decuriȩ, deinde vadit ad terminum sanctȩ Mariȩ monasterii, et deinde vadit usque in fluvium Urbionem ad molinum subteriorem ; et in eodem pago, villa que vocatur villa Rubia cum eccleisia sancti Saturnini
l.7 cum omni sua integritate, et terminat predictus alodis de una parte usque in Plumbiaco ad ipsas petras fictas et usque ad stratam publicam que vadit Narbonam, deinde vadit usque in rivolum Ralaso et vadit per ipsum rivolum usque ad fluvium Niella,
l.8 deinde vadit per supradictum fluvium usque ad casal de Modeir, deinde vadit usque ad Podium Felicem, et sic vadit usque ad Presas. Unde hoc altitudinis ac magnitudinis nostrae praeceptum fieri, illique dari jussimus, per quod memoratas res in integro cum ecclesiis necnon etiam molen-
l.9-dinis, terris cultis et incultis, vineis, garricis, pratis, pascuis, silvis, [aqui]s aquarumve decursibus, exitibus et regressibus atque omnibus legitimis exterminationibus, seu etiam cum omnibus sibi pertinentibus rebus
l.10 in integro, praefato fideli nostro Isemberto aeternaliter in proprium concedimus et de nostro jure in jus ac dominationem illius sollepmni more transferimus, eo videlicet modo, ut quicquid memoratus fidelis noster Isimbertus
l.11 ex praedictis rebus pro sua voluntate ac comoditate facere decreverit, liberrime in omnibus potiatur arbitrio faciendi, sicut ex reliquis rebus suae proprietatis. Ut autem haec nostrae auctoritatis
l.12 largitio majorem in Dei nomine per supervenientia tempora obtineat vigorem, manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri impressione jussimus sigillari.
l.13 SIGNUM KAROLI [monogramme] GLORIOSISSIMI REGIS. [chrisme] FOLCHRICUS DIACONUS AD VICEM HLUDOVUICI RECOGNOVIT, ET SUBS[CRIPSIT] [ruche] [sceau].
l.14 Data XII kalendas julii, indictione VII, anno XX regnante Karolo gloriosissimo rege. Actum Attiniaco palatio regio. In Dei nomine, feliciter. AMEN.
Bibliographie
Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 8, p. 556, n° 152.
TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 2, p. 527-530, n° 208.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 5, pl. 25 (fac-similé).
Responsable
B.-M. Tock
Comment citer cette notice
Acte n°5029 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°5029»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte5029/. Date de mise à jour : 29/03/12.