Carpentras, Bibliothèque municipale, ms. 560 n° 1
Numéro5027
Fiabilité de l'actedouteux
Genrediplôme
Date15/03/862(fiabilité :édition)
LieuVaison(lat :Vasione)
DiocèseCarpentras
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche405 mm
Hauteur à droite430 mm
Largeur en haut540 mm
Largeur en bas520 mm
AuteurCharles le Jeune, roi de PROVENCE
Bénéficiaireévêque de CARPENTRAS
Regeste
Texte
l.2 erga sua reddat obsequia promptiores. Nunc igitur comperiat omnium fidelium sanctae Dei eecclesiae nostrorumque, prȩsentium scilicet et futurorum, industria quia Gerardus, illustris comes, nostris detulit optutibus, per Johannem, venerabilem Vendacensis episcopum
l.3 quod quasdam res nostras ex fisco sibi in beneficio pertinentes ecclesiae suȩ sedis sanctae Dei genitricis Mariae et eidem episcopo conferre debuissemus. Nos quoque adsensum petitionis ejus praebentes, salutaribus moniti institutis, abnegare non contempsimus.
l.4 Igitur una pro Dei amore et pro luminariis ecclesiae prȩdictae concinnandis clericorumque ejusdem sedis servientium alimoniis, concedimus [in civ]itate Carpentratis ȩcclesiam sancti Antonii, cum omni fisco quantum in prȩfa[ta] civitate habere videmur.
l.5 Insuper etiam conferimus totum ab integro fiscum ab Alsone rivo usque ad alium rivum qui vocatur Anescha, et Poio marino usque in palude majore, omnia inter hac terminia consistentia de fisco quȩ nobis pertinere videntur, et in villa quȩ dicitur Unango
l.6 mansos IIIIor et colonicas IIas, et in valle Cumbrone, juxta castrum Vennascha, ȩcclesiam sancti Petri cum suo presbiteratu et fiscum quantum ibidem habere videmur, tam ibi quam et in omnibus prescriptis locis prȩsenti tempore et futuro. Tradimus itaque atque transfundimus
l.7 omnia ista supradicta, cum omnibus sibi pertinentiis, cum servis et ancillis, campis, ogglatis, vineis, pascuis, arboribus pomiferis seu inpomiferis, cum molendinis, aquis aquarumque decursibus ad predictam sanctȩ sedis ȩcclesiam, per deprecationem suprafati jam comitis, et faciat
l.8 ex his rebus quicquid elegerit vel voluerit. Sed pro firmitatis studio hoc nostrum pragmaticum fieri decrevimus, per quod censentes decernimus ut jam memorata ȩcclesia prȩdictas res sub omni integritate perpetualiter retineat faciatque ut paulo post insertum est.
l.9 Et ut hȩc nostrȩ corroborationis auctoritas firmior fore noscatur et diligentius conservetur, manu propria subter firmavimus atque anuli nostri inpressione consignari prȩcepimus.
l.10 Signum piissimi domni [monogramme] Karoli gloriosi regis. Grimplandus regiae dignitatis comerius recognovi et (SR) [sceau].
l.11 Data XVIII kalendas aprilis, anno pr[o]pitio Domino Ihesu Xpisto, domni [Karoli gloriosissimi regis XIII], indictione II. Actum Vasione civitate, in Dei nomen feliciter. Amen.
Bibliographie
POUPARDIN (René), Recueil des actes des rois de Provence (855-928), Paris, 1920 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), p. 25-27, n° 14.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 9, pl. 15 (fac-similé).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°5027 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°5027»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte5027/. Date de mise à jour : 29/03/12.