Paris, AN, L 223 n° 1

<< < / > >>

Numéro5022

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date21/03/1102(fiabilité :édition)

LieuRome(lat :Rome)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau

Etat de la traditionoriginal

AuteurPape Pascal II

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS

Regeste

Pascal II, pape, prend l'abbaye de Saint-Denis sous sa protection et confirme ses biens, ses libertés et ses droits.

Texte

l.1 PASCALIS, EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI, DILECTO FILIO ADE ABBATI VENERABILIS MONASTERII, QUOD IN HONORE SANCTI DIONISII MARTIRIS PARISIUS SITUM EST EIUSQUE SUCCESSORIBUS REGULARITER PROMOVENDIS IN PERPETUUM.
l.2 Pie postulatio uoluntatis effectu debet prosequente compleri, quatinus et deuotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata uires indulbitanter assumat. Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolicȩ portum confugiens eius tuitionem deuotione debita requisiuit, no supplicationi tuȩ clementer annuimus
l.3 et beati martiris Dionisii uenerabile monasterium, cui Deo auctore presides, cum omnibus ad ipsum pertinentibus sub tutelam apostolicȩ sedis excipimus. Per presentis igitu priuilegii paginam
l.4 apostolica auctoritate statuimus, ut quecumque libertas, quecumque dignitas autencitis nostrorum predecessorum ZACHARIE, STEPHANI LEONIS atque ALEXANDRI SECUNDI priuilegiis
l.5 concesse est, quȩcumque bona catholicorum) regum uel aliorum fidelium legitimus oblationbus ad idem cenobium pertinere noscuntur, quecumque etiam in futurum concessione pontificum, liberalitate principum uel oblatione fidelium iuste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo, ut nulli omnino ho-
l.6-minum liceat idem cenobium temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere, minuere uel temerariis uexationibus fatigare, sed omnia
l.7 integra conseruentur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Obeunte te nunc eius loci abbate uel tuorum quolibet
l.8 successorum nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu uiolentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu uel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem
l.8 et BEATI BENEDICTI regulam elegerint. Electus autem uel a Romano pontifice uel a quo maluerint catholico episcopo consecretur. Crisma, oleum sanctum, consecrationes alterium
l.9 siue basilicarum, ordinationes monachorum seu clericorum eidem monasterio pertinentium a catholicis accipietis episcopis, quemadmodum predecessorum nostrorum canonice equitatis priuilegiis
l.10 institutum est. Missas sane publicas celebrari aut stationem in eodem monasterio preter abbatis uoluntatem fieri prohibemus, sed nec interdicere nec excommunicare
l.11 nec ad sinodum uocare uel abbatem uel ipsius loci monachos episcopis aut episcoporum ministris permittimus facultatem. Preterea tam tibi quam successoribus tuis licentiam /
l.12 indulgemus in grauioribus negotiis sedem apostolicam appellare, nec appellantes ante negotii finem lesio ulla contingat, quatinus auctore Deo in sanctȩ religionis studiis /
l.13 quieti ac seduli permanere possitis. Si qua sane ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit,
l.14 secundo tertioue commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata
l.15 iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiacet.
l.16 Cunstis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bonȩ actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis
l.17 inueniant. AMEN. AMEN. AMEN. Scriptum per manum Petri notarii regionarii et scriniarii sacri palatii. R. Ego Paschalis catholice ecclesie episcopus ss. BV. Ego Richardus Albanensis episcopus ss. Datum Rome per manum Iohannis sanctȩ Romanȩ ecclesiȩ diaconi cardinalis XII kal. april., indictione X°, incarnationis dominicȩ anno M°CIII°, pontificatus autem domni Paschalis secundi papȩ III°.

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 5902.

GROSSE (Rolf), Papsturkunden in Frankreich. Neue Folge, Bd 9 : Diözese Paris II, Abtei Saint-Denis, Vandenhoeck ȩ Ruprecht, 1998, p. 131-133, n° 25.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°5022 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°5022»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte5022/. Date de mise à jour : 29/03/12.