Paris, AN, L 994 n° 96
Numéro5021
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1116(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseLaon
RégionPicardie
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche290 mm
Hauteur à droite295 mm
Largeur en bas305 mm
AuteurBarthélemy de Joux, évêque de LAON
BénéficiaireAbbaye de SAINT-NICOLAS-AUX-BOIS
Regeste
Texte
l.2 Clarenbaudum de Foro pro decem modiis vini, quos pater ejus ȩcclesiȩ Sancti Nicholai in elemosinam suam dimiserat,
l.3 sed quia ubi acciperentur non determinaverat, filius persolvere nolebat. Interea autem contigit monachos
l.4 Sancti Nicholai qui morantur apud Curdoul indigere pastura Clarenbaudi quȩ est apud Claciacum. Talis itaque
l.5 conventio facta est inter eos, quod monachi illos decem modios vini Clarenbaudo dimiserunt, insuper
l.6 et de suo quadraginta quinque solidos ei dederunt, ea conditione quod pasturam Claciaci ad necessitatem suam
l.7 et hospitum supervenientium et omnium animalium suorum, quȩ apud Curdoul manerent vel ad manendum
l.8 accederent, et ad pascendum et ad secandum, excepto quod foenum non fierent, haberent. Quod si conti-
l.9-gerit pecora illa capi vel in segete vel in prato vel in silva in Clarenbaudi, monachi dampnum arbitrio vicinorum
l.10 sine alia lege emendabunt. Quod si aliqua dissensio super hoc inter eos contigerit, serviens Sancti Nicholai vel
l.11 absque contradictione jurabit pecora illa non fuisse capta vel, proposita quam voluerit summa, jurabit
l.12 illatum dampnum non fuisse majoris pretii et illam summam Clarenbaudus sine omni lege habebit et
l.13 pro hac conventione memoria Clarenbaudi et uxoris ejus et filiorum et patris et matris et antecessorum ejus
l.14 in ȩcclesia Sancti Nicholai remanebit. Ut igitur hujuscemodi conventio firma permaneret, rogaverunt Claren-
l.15-baudus et monachi Ansellum, Sanctȩ Mariȩ cancellarium, ut eam per scriptum memoriȩ commendaret cum /
l.16 chyrographi annotatione, quod inter utranque partem divisum, vivum gestȩ rei in se contineret argumentum.
l.17 Hoc autem factum est anno incarnationis Domini MLoCoXVIo, indictione Xa, epacta XVa, concurrente VIIa, assensu et voluntate
l.18 donni episcopi Bartholomei, presentibus Widone archidiacono, Widone preposito, Gerulfo, Radulfo, Parvino, Elberto vice-
l.19-domino, Hugone Sugurgum, Hugone fratre Winemari, Harialdo, Clarenbaudo et filiis Herberti de Brueriis. Recog-
l.20-nitum autem est hoc in presentia Bartholomei episcopi, et sigillo ejus confirmatum, presente Sifrido abbate Sancti Vincentii,
l.21 Blihardo cantore, Nicholao castellano, Eustacio, Gepuino, Rainaudo Cur[ello], Rainaudo de Poenci, Radulfo de Runnis.
Bibliographie
DUFOUR-MALBEZIN (Annie), Actes des évêques de Laon des origines à 1151, Paris, CNRS Editions, 2001 (Documents, études et répertoires, 65), p. 154-155, n° 80.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°5021 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°5021»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte5021/. Date de mise à jour : 29/03/12.