Alençon, AD Orne, H 2150 n° 2

<< < / > >>

Numéro5016

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrepancarte

Date1092(fiabilité :édition)

LieuBellême(lat :Belismo castro)

DiocèseSées

RégionNormandie (Basse)

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche433   mm

Largeur en bas426   mm

AuteurYves, seigneur  de  BELLEME

BénéficiaireBellême, prieuré de Marmoutier

Regeste

Yves Ier de Bellême fonde et dote l'église Notre-Dame de Bellême.

Fac-similé

Texte

l.1 QUISQUE PERPETUE RETRIBUTIONIS SUPERNORUM CIVIUM EXISTERE DESIDERAT ESSE PARTICEPS, NECESSE EST EN REBUS
l.2 transitoriis, quas in hujus peregrinationis miseria possidet, superno eas remuneratori largiendo sancteque aeclesiae et digne ei servientibus delegando, indeficientis felicitatis sibi
l.3 premium mereari studeat. Quod etiam scripturarum serie taliter oportet alligari quatinus nequeat per futura tempora violari. Quamobrem, ego Ivo, in Dei nomine,
l.4 labentis evi deceptiones considerans, meorumque peccaminum enormitatem perpendens, atque districti examinis debitas injurias metuens, futurorum quoque bonorum gaudia adipisci
l.5 desiderans, in castro meo Belismo, in honore sanctae Dei genetricis MARIȨ, et sancti PETRI atque aliorum apostolorum et omnium sanctorum veneratione basilicam a novo construxi, et pro anime meae
l.6, conjugisque meae Godehildis, sive filiis meis vel genitoribus meis remedio, secundum canonicae auctoritatis institutionem, prefatam basilicam per nostram auctoritatem de beneficio
l.7 et de alodo dotaremus, hoc est : in pago Cenomannico, in vicaria Sagonense, aeclesia in honore sancti Martini, sita in villa que dicitur Ivo, et pago Oximense, post obitum
l.8 hodie tenentium aeclesia nobiliter ȩdificata in villa que nuncupatur a circummanentibus Vetus Belismo, itemque aeclesia alia in honore sancti Johannis Baptistae,
l.9, in silva que vocatur bodolensis, nuper aedifificata ab amorem mei desiderii. Similiter aetiam in villa quae dicitur berzillis aeclesia in honore sancti Martini, supra
l.10 fluvium qui vocatur Edra, simili tenore. Trado denique ad prefatum locum jam nominatum, post heredum possidentium, in ipsa vicaria, super fluviolum supranominatum, in villa
l.11 Domciaco, aeclesiam in honore sancti Jovini dedicatam. Cedo etiam tibi, o sancta aeclesia jure perpetuitatis, villam quae dicitur Curtiolt et aliam que vocatur Curte Perpedum
l.12 cum appenditiis eorum, id est terris, pratis, silvis, exitibus et regressibus, cum omnibus ad id pertinentibus. Omnia nominata prefate aeclesiae perpetualiter trado
l.13 ad opus clericorum ibi Domino militantium ut jugiter pro me exorare illis delectet et pro uxore vel filiis meis, nemoque ex illis, pro his omnibus a me datis, aliquod servitium exigat
l.14 nisi quod canonum sanctorum patrum sancxit auctoritas. Ut autem hoc nostre auctoritatis testamentum per omnia tempora inviolabiliter ab omnibus conservetur
l.15 veriusque credatur ; in manus nostras, annuente Deo accepimus, manibusque bonorum virorum in consecratione hujus aeclesiae adfirmare curavimus et inpressione anuli
l.16 regis nostri subter insigniri desideramus. Si autem aliquis fuerit homo, aut ego, aut ex filiis meis, vel ex parentibus meis seu ex alienigenis, instigante
l.17 diabolo, qui huic facto mercedis nostrae aliquod scrupulum inferre voluerit, iram omnipotentis Dei incurrat et cum Dathan et Abiron et Juda traditore Domini, demergatur
l.18 in profundum inferni. Et juxta legem seculi, auri libras centum, argenti pondera totidem coactus exsolvat, et ejus repetitio nihil valeat, sed omnimodis
l.19 scissa et frustata permaneat. Actum Belismo castro.

Bibliographie

LOUISE (Gérard), Fondation de la collégiale de l'église Sainte-Marie du château de Bellême, in BEAUREPAIRE (François de), CHALINE (Jean-Pierre) (éd.), La Normandie vers l'an mil, Rouen, 2000, p. 137-147 (fac-similé, traduction).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°5016 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°5016»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte5016/. Date de mise à jour : 29/03/12.