Lille, AD Nord, 1 H 35 n° 389
Numéro5000
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date22/05/1111(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseArras
RégionNord/Pas-de-Calais
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche520 mm
Largeur en bas350 mm
AuteurOdon, évêque de CAMBRAI
BénéficiaireAbbaye d'ANCHIN
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 catholicae ȩcclesiȩ filiis, et in presenti vita bonis operibus abundare et in futura fructum
l.3 justitiȩ a domino percipere. Quoniam dignum videtur justis petitionibus facilem prebere assensum
l.4 idcirco tibi Rotberte Dei gratia abba Aquicinensis tuȩ voluntatis non negamus effectum. Vides
l.5 quod abundante iniquitate refrigescit caritas multorum, vides quod pacem quam Christus ad patrem
l.6 rediens ȩcclesiȩ suȩ reliquit perturbare nititur dolositas iniquorum. Vis itaque ut altaria seu be-
l.7-neficia quȩ predecessores mei Cameracenses episcopi domnus videlicet Gerardus atque Manasses,
l.8 ȩcclesiȩ vestrȩ contulerunt nostro privilegio confirmemus, et ut eadem ȩcclesia de bonis sibi traditis
l.9 nullam in posterum jacturam sustineat, quantum in nobis est, providere studeamus. Nos igitur quibus volun-
l.10-tas est pro sanctȩ ȩcclesiȩ statu sollicito vigilare affectu, per presentis privilegii paginam vobis vestrisque successoribus
l.11 altaria seu beneficia in perpetuum possidenda firmamus quȩ tam a me quam a predecessoribus meis seu ab aliis
l.12 fidelibus ȩcclesiȩ Aquicinensi ad usus fratrum scimus esse collata : altare videlicet de Salci, altare de Inci, altare
l.13 de Wluth, altare de Barala, altare de Busci, altare de Gisbech, altare de Cawenicurte, altare de Ven-
l.14-delgies super Escalon fluviolum. Et hȩc omnia concessimus soluta a persona, et ab omni exactione vel redditu
l.15 libera preter annua obsonia. De altari vero de Inci hoc addendum, quod pro antiquis obsoniis vel redditibus,
l.16 prefata ȩcclesia nobis nostrisque successoribus non amplius quam duos solidos singulis annis persolvat. Donationes quoque
l.17 Hugonis castellani et heredum ejus eidem Aquicinensi ȩcclesiȩ confirmamus, decimam scilicet de Ozi et carru-
l.18-catam terrȩ in eodem loco, decimam quoque de Cawenicurt, terramque apud Salci quȩ fuit Godefridi de Bello-
l.19-manso, et terram Lanscelini, et terram Mainbodi in eadem villa et dimidium theloneum Duaci, et terram quȩ dicitur
l.20 ad Lupi Passum. Confirmamus etiam eidem ȩcclesiȩ ȩcclesiam de Aimeriis in cellam perpetuo possidendam, cum omnibus
l.21 quae ad eam pertinent. Si quis igitur sciens hujus nostrae constitutionis paginam, contra eam injuste venire presumpserit, anathe-
l.22-mati subjaceat, cunctis vero quae in ea scripta sunt fideliter servantibus sit pax domini nostri Jhesu Christi, quatinus et hic fru-
l.23-ctum bonȩ operationis percipiant, et in futuro praemia vitȩ ȩternȩ inveniant. Vt autem hȩc rata et inconvulsa permaneant
l.24 sigilli nostri impressione signavimus, et venerabilium personarum testimonio corroboravimus. Signum mei ipsius id est Odonis episcopi.
l.25 Actum est hoc indictione IIIIa, incarnationis dominicȩ anno MCXI, pontificatus autem domni Odonis VI.
Notes
Bibliographie
COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 200-201.
VAN MINGROOT (E.), Liste provisoire des actes des évêques de Cambrai de 1031 à 1130, dans µSerta devota in memoriam Guillelmi Lourdaux, pars posterior : cultura mediaevalisµ, éd. W. Verbeke et al, Louvain, 1995, p. 13-55, p. 38-39, n° 31.
GERZAGUET (Jean-Pierre), Les chartes de l'abbaye d'Anchin (1079-1201), Turnhout, 2005 (Artem), p. 121-123, n° 26.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°5000 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°5000»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte5000/. Date de mise à jour : 29/03/12.