Châlons-en-Champagne, AD Marne, 13 H 64 n° 1
Numéro50
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1087(fiabilité :édition)
LieuLaon(lat :Lauduni)
DiocèseReims
RégionChampagne/Ardenne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche430 mm
Largeur en bas265 mm
AuteurHélinand, évêque de LAON
BénéficiaireAbbaye de SAINT-THIERRY de REIMS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Laudunensium presul, notum esse volumus presentibus et posteris qualiter in duabus villis penitus destructis
l.3 jamque prenimia solitudine oblivioni pene datis Domnamaria videlicet et Ansonis Curte, ecclesiȩ Sancti Bartholomei Sanctique Theo-
l.4-dorici altaria tradidimus, et duobus fratribus Lanfrido atque Tipbone sedulo poscentibus perpetue habenda pro salute et re-
l.5-medio animȩ concessimus, quatinus prefati duo fratres, ex laica, quod prius fuerant persona, sub monachico habitu solitariam
l.6 vitam ibidem transigerent et labore manuum victitantes, in restitutionem ecclesiarum pia sollicitudine propensius vigilarent.
l.7 Ut igitur hujusmodi efficientia in posterum stabilis vigeret et rata, hoc scriptum assensu et consilio clericorum et mi-
l.8-nistrorum nostrorum fieri decrevimus, et ne quis ulterius, quod pro bono ut sese res habet agitur dissolvere presumat,
l.9 pontificali auctoritate corroboravimus. Sicque ut dictum est perpetuo sine persona altaria ipsa tenenda annuimus. [colonne1] Signum Elinandi, Laudunensis episcopi. Signum archidiaconi Ebali. Signum archidiaconi Walteri. Signum Adalberonis abbatis. Signum Richeri abbatis. [colonne2] Signum Hilgaudi dechani. Signum Rotberti cantoris. Signum Werimundi sacerdotis. Signum Adelardi decani. [colonne3] Signum Wascelini sacerdotis. Signum Heriberti decani. Signum Pontiardi subdecani. Signum Lanfridi. Signum Tipbonis. Signum Letardi
l.10 Actum Lauduni, anno dominicȩ incarnationis millesimo LoXXXoVIIo, indictione Xa, epacta XIIIIa, concurrente IIIIa.
l.11 Ego Rotbertus Sanctȩ Mariȩ cancellarius subscripsi et relegi [sceau].
Bibliographie
MELLEVILLE, Dictionnaire historique du département de l'Aisne, 2 vol., Laon, 1866, t. 1, p. 334.
DUFOUR-MALBEZIN (Annie), Actes des évêques de Laon des origines à 1151, Paris, CNRS Editions, 2001 (Documents, études et répertoires, 65), p. 113-114, n° 38.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°50 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°50»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte50/. Date de mise à jour : 29/03/12.