Valence, AD Drôme, 2 H 284
Numéro4999
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrebulle
Date19/09/1095(fiabilité :texte)
LieuSaint-Paul-Trois-Châteaux(lat :Tricastri)
DiocèseAvignon
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau bulle
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche585 mm
Largeur en bas425 mm
AuteurPape Urbain II
BénéficiaireAbbaye de SAINT-RUF d'AVIGNON
Regeste
Texte
l.2 SUCCESSORIBUS IN EADEM RELIGIONE PERMANSURIS IN PERPETUUM. Desiderium quod ad religiosum propositum et animarum salutem pertinere monstratur,
l.3 auctore Deo, sine aliqua est dilatione complendum. Quia igitur, filii in Christo karissimi, per omnipotentis Dei gratiam aspirati, primam nascentis ecclesiȩ conversationem multis
l.4 jam temporibus destitutam renovare proposuistis, ut secundum sanctorum patrum instituta corde uno et una anima sub jugo regulȩ omnipotenti Domino serviatis ;
l.5 nos religioni vestrȩ paterno congratulamur affectu. Et ut semel inchoata religio, auctore Deo, semper inviolabilis perseveret, tam vos quam vestra omnia
l.6 sedis apostolicȩ gremio confoventes, presentis privilegii auctoritate munimus. Statuimus enim ut nemini inter vos professione exhibita proprium quid
l.7 habere, nec fine tua, fili karissime ARBERTE abbas, et eorum qui post te in eodem regimine successerint, aut sine communi congregationis licentia de
l.8 claustro discedere liberum sit. Quod si discesserit, et commonitus redire contempserit, tibi tuisque successoribus facultas sit, ejusmodi ubilibet
l.9 a suis officiis interdicere. Interdictum vero nullus episcoporum abbatumve suscipiat. Preterea per presentis decreti paginam apostolica vobis auctoritate
l.10 firmamus ecclesiam Sancte MARIȨ infra urbem Lugdunensem, ecclesiam Sancti Petri secus Diam, ecclesiam Sancti JACOBI de Melgorio, ecclesiam de Buxa, ecclesiam de Turre,
l.11 ecclesiam de Caveirag, ecclesiam de Vences, ecclesiam de Armazanzas cum capella, ecclesias de Beteritta, et omnia quȩ episcopi Avenionenses Benedictus
l.12 Rostagnus et Gibilinus vestrȩ ecclesiȩ contulerunt. Ad hȩc etiam adicimus ut quȩcumque hodie vestrum cenobium juste possidet, sive in futurum
l.13 concessione pontificum liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, vobis vestrisque successoribus, qui in eadem religione
l.14 permanserint, integra semper illibataque permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem cȩnobium temere perturbare, aut ejus
l.15 possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis, vexationibus fatigare ; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione
l.16 et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva in omnibus Avennionensis episcopi canonica reverentia. Si qua sane in crastinum
l.17 ecclesiastica secularisve persona hujus decreti paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonita, si non satisfa-
l.18-ctione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat
l.19 atque a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat, et in extremo examine districtȩ ultioni subjaceat.
l.20 Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax domini nostri Jhesu Christi, quatinus et hic fructum bonȩ actionis percipiant et apud distri-
l.21-ctum judicem premia eternȩ pacis inveniant. AMEN. AMEN. AMEN.
l.22 [rota] [benevalete].
l.23 Datum Tricastri, per manum Johannis, sanctȩ R[omanȩ] ecclesiȩ diaconi cardinalis, indictione IIIa, XIII kalendas octobris, anno dominicȩ incarnationis
l.24 MoXCoVIo, pontificatus vero domni URBANI secundi papȩ VIIIo.
Notes
Bibliographie
JAFFE-LOEWENFELD, n° 5579.
MIGNE (abbé Jacques-Paul), Patrologia Latina 151 (Urbanus II), Paris 1858, col. 427-428, n° 153.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4999 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4999»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4999/. Date de mise à jour : 29/03/12.