Rodez, AD Aveyron, E 335, réserve, fonds Mallian

<< < / > >>

Numéro4992

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1058(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche300   mm

Hauteur à droite295   mm

Largeur en haut655   mm

Largeur en bas635   mm

AuteurHugues Bonafos

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Texte

l.1 In sanctȩ et individuȩ Trinitatis nomine et honore. Ego Ugo, cognomine Bonafoss, et fratres mei Folcoxus et Rodgerus, compuncti divino amore Dominicisque commoniti preceptis quibus instruimur
l.2 ad largienda temporalia quatenus mercari valeamus aeterna, pro remedio animarum nostrarum parentumque nostrorum donamus Deo omnipotenti et sanctȩ Mariȩ sanctoque Victori martyri Massiliensi, in comitatu Gabballitano, in vica-
l.3-ria Bannazazense, in terminio mansi qui vocatur Traineria, ad proprium alodem et ad totos honores, aecclesias duas Sancti Fredaldi et Sancti Quintini cum omnibus que pertinent ad ipsas aecclesias et sunt termini ipsarum
l.4 ecclesiarum et pertinentium ad eas sicut discurrit aqua ipso monte qui est super ipsas ȩcclesias predictas usque in aquam que vocatur Iruna et ipsam aquam totam sicut currit usque in aquam Holtum. Anc vero donationem fa-
l.5-cimus, consenciente et volente atque donante domna Bellicsende et filiis ejus, videlicet Deusdet, Geucelmo, Petro et Bernardo qui tenebant ipsas ecclesias de nobis ad fevum. Insuper donamus predicto monasterio Sancti Victoris,
l.6 ad totos honores et ad proprium alodem, ipsum mansum qui vocatur Trainaria. Insuper ego Folcoxus, consentientibus fratribus meis Ugo et Rodgerio, dono mansum predicto monasterio Sancti Victoris, ad totos honores ad proprium alo-
l.7-dem, mansum qui vocatur Montetum qui est in parrochia Sancti Medardi et in villam que vocatur Salella dono ego Folconus totum quod habeo predicto monasterio Sancti Victoris ad alodem, consentiente Petro Ebrardo qui tenet
l.8 ipsam villam ad fevum. Et ego ipse Petrus Ebrard dono per unumquemque annum duos modios de vino sine aqua et de unaquaque casadura quattuor denarios unoquoque anno. Ego vero Rodgerus predictus, consencien-
l.9-tibus fratribus meis Ugone et Folcoxo, dono unum mansum qui vocatur Ad Rocam quem excolit Giraldus predicto monasterio Sancti Victoris, pro remedio anime mȩe post mortem meam et in vita in vesticione per unumquemque annum
l.10 unum porcum valentem solidos duos et dinarios duocedim.... Predictam donationem supradictarum ecclesiarum videlicet Sancti Fredaldi Sanctique Quintini cum omnibus ad se pertinentibus, cum omnibus aquis et arboribus et terrris
l.11 et piscatoriiset piscatoribus et cum omnibus ex toto ad ipsas ecclesias spectantibus et pertinentibus, nos predicti domini earum ȩcclesiarum omniumque supradictarum videlicet Ugo et Folcoxus et Rodgerus et ego Bellicsin-
l.12-]sin[dis et filii mei Deusdet, Geucelmus, Petrus et Barnardus donamus domino Deo omnipotenti et sanctȩ Mariȩ et sancto Victori et sociis ejus sine ullo vicio, sine ulla retinenmento et sine malo ingenio, ad totos hono-
l.13-res et ad proprium alodem, in potestate abbatis Petri omniumque successorum ejus in perpetuum, ita ut ab hac die in perpetuum libere possideant et tenant monachi Sancti Victoris. Ego vero Berengerius et frater
l.14 meus Bernardus, filii Ricardi vicecomitis, donamus domino Deo et sanctȩ Mariȩ sanctoque Victori martyri Massiliensi hunum mansum qui fuit Raganfredi que laborat homo nomine Andreas, ad totos honores et ad
l.15 proprium aldoem, consentiente Ugone Bonafoss et Deusdet de Canilac, et hoc facimus sine ullo retinemento et sine ullo malo ingenio. Si quis autem aut nos supradicti omnes donatores aut ulla aliqua persona
l.16 venerit ad irrumpendum hoc donum ne valeat vendicare quod depetit, verum componat auri optimi mille libras, et insuper iram Dei omnipotentis habeat, et sit excomunicatus et maledictus et damnatus cum
l.17 Juda traditore qui Dominum tradidit, et cum Arrio et Datan et Abiron omnes maledictiones et infernales poenas in perpetuum paciatur. Insuper hec donatio firma et stabilis permaneat omni tempore. Facta carta hujus-
l.18-modi anno M° L. VIII Dominicȩ Incarnationis, epacta XII, indicione X, anno regnante Enrico rege. Ugo de Vedel firmavit. Signum Fredoloni filio suo. Signum Stephano de Nogaredo. Signum Petro Rigal.
l.19 Signum Geraldo de Mureto. Signum Guilemmo fratre suo. Signum Petro de Planiol. Signum Geraldo fratre suo. Signum Raimundo de Doalon. Signum Petro Ugbert. Signum Bernardo Pelcort. Signum Bernardo fratre suo. Signum Aldiardis mater illorum.
l.20 Signum Berengerio Baldui.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°4992 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4992»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4992/. Date de mise à jour : 29/03/12.