Troyes, AD Aube, 7 H 4
Numéro4929
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date25/04/1071(fiabilité :édition)
LieuSens(lat :publice in Senonico palatio)
DiocèseTroyes
RégionChampagne/Ardenne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche572 mm
Largeur en bas420 mm
AuteurPhilippe Ier, roi de FRANCE
BénéficiaireAbbaye de MONTIER-LA-CELLE
Regeste
Texte
l.2 rerum, quas humana religio, divino cultui famulando, locis sanctorum et congregationibus fidelium devotione
l.3 animi largitur, tam presentis quam perpetuȩ vitȩ, ut jampridem multis expertum est inditiis, solatium adquira-
l.4-tur, saluberrimus valde et omnibus imitabilis hic fructus primitivȩ virtutis, videlicet karitatis, per quem et
l.5 mundi prosperatur tranquillitas et felici remuneratione ȩterna succedit felicitas. Noverit ergo et
l.6 presens status et posteritas sanctȩ matris ȩcclesiȩ filiorum, nostrorum quoque primatum et omnium sub nostro
l.7 regimine degentium quod qui[dam] abbas, Bernardus nomine, nostrȩ serenitatis adierit presentiam, rogans
l.8 et obnixe postulans, ut donum quod Hugo, Trecassinȩ ȩcclesiȩ pontifex, pro salute animȩ suȩ monasterio Beati
l.9 Petri Cellensis cognominati, cui ipse predictus abbas tunc temporis preerat ȩternaliter tribuerat, scilicet
l.10 ȩcclesiam Sancti Andreȩ apostoli, non longe ab eodem monasterio cui conlata est sitam, laudassem atque comcessissem.
l.11 Cujus peticionibus, consilio Richerii, Senonicȩ ȩcclesiȩ metropolitani, cȩterorumque presulum atque fidelium nostrorum,
l.12 quorum nomina subscripta esse videntur, benigne annuimus, et hoc privilegium sigilli nostri inpressione
l.13 adsignari precepimus. Actum publice in Senonico palatio, anno incarnati Verbi millesimo LXXmo et I, VII kalendas
l.14 mai, indictione VIIII, regnan[t]e Philippo rege anno XII.
l.15 SIGNUM [monogramme] REGIS. [colonne1] Signum Richerii, archiepiscopi. Signum Hugonis, Trecensis episcopi. Signum Gualterii, Meldensis episcopi. Signum Gausfredi, Parisiacensis episcopi. Signum Arraldi, Carnotensis episcopi. Signum Rainerii, Aurelianensis episcopi. [colonne2] Signum Gausfredi. Autissioderensis episcopi. Signum Hugonis, Lingonensis episcopi [sceau].
l.16 EGO PETRUS CANCELLARIUS SCRIPSI ET SUBSCRIPSI [croix].
Bibliographie
LALORE (Charles), Cartulaire de Montier-la-Celle, Troyes, 1882, p. 197, n° 190.
PROU (M.), Recueil des actes de Philippe Ier, roi de France (1059-1108), Paris, 1908 (Chartes et diplômes relatifs à l'Histoire de France), p. 153-154, n° 58.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°4929 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4929»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4929/. Date de mise à jour : 29/03/12.