Lons-le-Saunier, AD Jura, 2 H 15
Numéro4923
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1084(fiabilité :texte)
LieuLyon(lat :publice Lugduni)
DiocèseLyon
RégionFranche-Comté
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
AuteurHugues, archevêque de LYON
BénéficiaireAbbaye de SAINT-CLAUDE
Fac-similé
Texte
l.2 venerabili abbati Sancti Eugendi, et fratribus sibi commisis, perpetuam in Domino salutem.
l.3 Sicut impium est et pro sui magnitudine criminis furore atque indignatione Dei dignum temporalia beneficia
l.4 pro remediis fidelium animarum sanctae aecclesiae collata velle diripere, ita laudabile pietatis opus
l.5 est, NON solum conferre possessiones religiosis locis sed etiam collatas ab inimicorum infestatione
l.6 justiciae respectu defendere et quae negligentia dispersa sunt, provida strenuitate reformare. Proinde unanimi
l.7 petitione vestra, dilectissime fratre HUNALDE, ad hoc divina gratia inspirante animati sumus ut [....] monasterio
l.8 Sancti Eugendi, cui tu preesse dinosceris nobiliter a priscis temporibus fundato, sed negligentia rectorum et tyrannorum incursu a sua
l.9 dignitate et opibus aliquantulum inminuto, tuicionis manum porrigeremus et quasdam aecclesias quae viris sui erant,
l.10 auctoritatis nostrȩ robore eidem monasterio confirmamus. Unde ex consili[o] filiorum nostrorum clericorum scilicet Lugdunensium petitioni
l.11 tuae et fratrum tuorum aures benignitatis prestantes, confirmamus tam tibi quam successoribus tuis in eodem monasterio religiose victuris
l.12 omnes aeclesias in pago Lugdunensi constitutus quae ad jus monasterii vestri certis testimoniis pertinere probari p[.....]nt quatinus
l.13 quicquid Deo opitulante justae acquirere aut de alienatis rationabiliter poteritis recuperare, sine refragatione nostra seu suc-
l.14-cessorum nostrorum ad usum et quietem monasterii vestri in perpetuum valeatis obtinere, videlicet ȩclesiam Sanctȩ Mariae de Aguliaco, ȩcclesiam de
l.15 Fraudulensis, ecclesiam de [...?...], ȩclesiam de Boionaco, ȩclesiam de Sat[.....]naco, eclesiam de Aione, eclesiam de Lorennaco, capellam de Auriaco, eclesiam de Mansiriaco,
l.16 eclesiam de Saisiriaco, eclesiam de Berensiaco, eclesiam Sancti Pauli, eclesiam de Bachacheriis, eclesiam de Siliniaco, eclesiam de Cavannis, eclesiam [...?...],
l.17 eclesiam Sancti Mauritii de Rupe, eclesiam Sancti Sirici, eclesiam de Samoniaco, eclesiam Sancti Martini de Boaco, ecclesiam de Condis, eclesiam de Viriaco, eclesiam de
l.18 Grossiaco, eclesiam de Martiniaco, eclesiam de Condaminella, eclesiam de Altriaco, eclesiam de Nova Villa, eclesiam Oionaci. Has itaque ȩcclesias
l.19 per manum favoris et consensus nostri predicto monasterio confirmatas, illibato tenore et inconcussa firmitate possideatis, et sicut superius pretaxavimus, si per incuriam
l.20 et enormitatem predecessorum vestrorum aliquȩ ab eo loco alienate sunt, potestatem habeatis rationabiliter recuperandi. Hanc autem concessionem vobis facimus et firmamus
l.21 omnibus modis prohibentes, ne aliquis successorum nostrorum seu secularium principum huic nostrȩ concessioni audeat obviare, quam ȩtiam sigilli nostri inpressione
l.22 fecimus premuniri.
l.23 Actum publice Lugduni prima Galliarum sede, ANNO ab incarnacione Domini
l.24 millesimo octogesimo quarto, presidente [monogramme] in eadem civitate predicto venerabili
l.25 archiepiscopo apostolicae sedis vicario.
l.26 [sceau].
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°4923 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4923»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4923/. Date de mise à jour : 24/11/14.