Saint-Omer, BM, 2 G 2633

<< < / > >>

Numéro4922

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1094(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseThérouanne

RégionNord/Pas-de-Calais

Supportparchemin

Chirographieen bas

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurChapitre  de  SAINT-SAUVEUR  de  SAINT-POL

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-OMER

Regeste

Les chanoines de Saint-Pol reconnaissent devoir à ceux de Saint-Omer un cens annuel d'un marc d'argent, payable le 9 septembre, jour de la Saint-Omer.

Texte

l.1 Omnibus Tervannensis ȩcclesiȩ filiis notum esse volumus quod canonici de castro Sancti Pauli ipsi et successores eorum canonicis Sanctȩ Dei genitricis
l.2 MARIE et Sancti AUDOMARI ipsis et successoribus eorum per singulos annos persolvere debent unam marcam argenti in festivitate ejusdem sancti AUDOMARI
l.3 quȩ est V idus septembris, ipsa die mittentes eam per legatum suum de possessione, quȩ Kesseca dicitur, quam tenent respectu supradicti census.
l.4 Si autem negligenter prescriptam diem transierint et non persolvant, canonice reddere se debere meminerint. Statuent vero in ȩcclesia sua
l.5 altare nominis beati AUDOMARI, acturi festos dies illius celebriter, erimusque fratres et karissimi amici cum prius fuissemus inimici. Nam cum in injuria
l.6 suorum perdurassent antecessorum, nec post crebras synodales querelas suffecisset domni Drogonis tunc Tervannensis episcopi justicia ad determinandam controversiam
l.7 nostram, fratres nostri Ingelramnus videlicet Erkenbaldus atque Thomas adeuntes VIImum Gregorium tunc romanum pontificem attulerunt litteras romanȩ
l.8 auctoritatis plenas justiciȩ ordinisque causarum, sicut textus earum in ȩcclesia nostra usque hodie reconditus pro ȩquitatis suȩ moderamine inconvertibile
l.9 judicium legentibus atque scientibus manifestat. Sed sicut aliquando est [......]us excessus cum nec causas prosequi aut etiam respondere voluissent
l.10 apostolicis epistolis ad diem et locum evocati, anathematizando interdixit de introitu omnium ȩcclesiarum et in vita et in morte segregavitque eos
l.11 a forte et hereditate sanctorum quoadusque redderent hereditatem sanctorum. Que summi pontificis vincula domnus Hugo sancte romanȩ ȩcclesiȩ legatus cum ceteris
l.12 conciliorum suorum decretis observari precepit, sed et archiepiscopus Remensis domnus Rainoldus, episcopus quoque Tervannensis domnus Girardus dampnationi eorum consenserunt.
l.13 Sed tandem per gratiam compunctionis ad ȩcclesiȩ unitatem redire volentibus et petentibus a nobis reconciliationem ab episcopo absolutionem fratres lucrari
l.14 maluimus sicque obliviscentes nostrarum labores et dampnandum suscepimus [....] eis concordiȩ pactionem quam superius diffinivimus quatinus unum in Christo
l.15 corpus effecti secundum apostolum pro invicem oremus atque fraternos obitus et anniversarios dies observemus. Acta sunt hec anno dominice incarnationis MXCIIII
l.16 indictione secunda, papa existente urbano, rege Philippo in Frantia, Girardo residente in episcopali cathedra, Arnulfo Sancti Audomari preposito. Signum Girardi episcopi.
l.17 Signum Ernulfi archidiaconi et prepositi. Signum Milonis decani. Signum Odonis custodis. Signum Fulquini cantoris. Signum Johannis abbatis. Signum Giraldi abbatis. Signum Ingelberti abbatis. Signum Norberti abbatis. Signum Hugonis abbatis. Signum prepositi Watanensis
l.18 Bernoldi. Signum Lamberti prepositi. Signum Balduini prepositi. SI QUIS HI [...] ANATEMA SIT.

Bibliographie

BLED O, Regestes des évêques de Thérouanne (500-1553), 1 vol. (Tome I : 500-1414 . - Tome II : 1415-1567 . - Supplément 654-1558), Saint-Omer, 1904, t. 1, p. 92, n° 314.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°4922 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4922»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4922/. Date de mise à jour : 29/03/12.