Saint-Omer, AM, 2 G 56
Numéro4920
Fiabilité de l'actedouteux
Genrebulle
Date06/12/1075(fiabilité :texte)
LieuLatran(lat :Lateranis)
DiocèseThérouanne
RégionNord/Pas-de-Calais
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non déterminable
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche230 mm
Largeur en haut245 mm
Largeur en bas240 mm
AuteurPape Grégoire VII
BénéficiaireChapitre de SAINT-OMER
Regeste
Texte
l.2 omnibus in necessitate positis et ad sanctorum apostolorum limina confugientibus, benivola compassione condescendere, ac justis petentium
l.3 votis aurem pietatis inclinare debet. Aecclesiam itaque beati Audomari, antecessorum nostrorum privilegiis munitam et
l.4 summe corroboratam auctoritatis, etiam nostrȩ presentia et apostolicȩ dignitatis censura corroboramus et corrobo-
l.5-rando statuimus, ut ejusdem ȩcclesiȩ fratres et canonici possessionum suarum liberam donationem optineant, et quicquid in altaribus,
l.6 in aecclesiis, aecclesiarumque decimis, in villis, in agris, in familiis rebusque aliis possidere videntur, et adhuc, Domino lar-
l.7-giente, possessuri sunt, perpetuo jure quieta et inconcussa teneant. Decimas vero novarum terrarum, que parrochiis,
l.8 in quibus decimas antiquitus recipiunt, adjacent, liberas absque omni perturbatione possideant, nec liceat cuiquam poten-
l.9-tum, sive regi, sive comiti, sive antistiti, sive abbati, aut alicui mortalium, quicquam de omnibus, que supra memo-
l.10-ravimus, et que prefato sancto a quibuslibet fidelibus dudum donata sunt, et postmodum gratia Dei donanda sunt, distrahendo minue-
l.11-re et minuendo distrahere, suisque utilitatibus adicere, aut aliis sub obtentu religionis, quod illicitum est, concedere,
l.12 sed omnia, tam futura quam et presentia bona in portu perpetuȩ tranquillitatis, Deo gubernante et apostolica auctoritate
l.13 patrocinante, possideri decernimus. Statuimus preterea, presentibus episcopis Gausfrido Parisiensi, Rabodone Novio-
l.14-si, Jerardo Cameracensi, Arnulfo quoque, ejusdem ecclesiȩ preposito, et Johanne, abbate sancti Bertini, ut nullus cleri-
l.15-corum aut laicorum, magna seu parva persona, ȩcclesiȩ memoratȩ canonicis molestiam aliquam inferre audeat, aut in
l.16 eorum monasteriis novam consuetudinem contra voluntatem eorum inducat, si semper in pace et quiete Deo serviant. Quicumque vero hujus sanc-
l.17-tionis nostrȩ decretum violare ausus fuerit, omnipotentis Dei ac sanctorum apostolorum offensam incurrisse se meminerit,
l.18 que tamdiu anathematis vinculo obligatus, quousque digne penitendo male perpetrata corrigat. Omni autem
l.19 eidem loco debitum honorem et queque justa persolventi honor et pax a domino Deo donetur et vita
l.20 eterna impendatur. Datum Lateranis, VIII idus decembris, anno Domini MLXXV,
l.21 pontificatus Gregorii pape VII anno III, indictione XIIII.
l.22 [rota]. [benevalete].
Bibliographie
JAFFE-LOEWENFELD, n° 4967.
SANTIFALLER (Leo) (dir.), Quellen und Forschungen zum Urkunden- und Kanzleiwesen Papst Gregors VII, Cité du Vatican, 1957, p. 92-93, n° 105.
PFLUGK-HARTTUNG (J. von), Acta pontificum romanorum inedita. Urkunden der Päpste 97-1197. rééd, 3 vol., Graz, 1958, t. 2, p. 129, n° 163.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°4920 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4920»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4920/. Date de mise à jour : 29/03/12.