Arras, AD Pas-de-Calais, 1 H 3014
Numéro492
Fiabilité de l'actedouteux
Genrecharte
Date01/05/1039(fiabilité :texte)
LieuCompiègne(lat :Compendio palatio)
DiocèseArras
RégionNord/Pas-de-Calais
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche539 mm
Largeur en bas382 mm
AuteurGarin, évêque de BEAUVAIS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VAAST d'ARRAS
Regeste
Texte
l.2 ROTBERTUS, rex [Franciae], proceres suos certa de [causa in] palatio Compendii conduxerat quod ad eum Romanorum
l.3 imperator Heinricus Gerardum Kamaraci episcopum et Richardum Virduniensem abbatem, legationis gratia miserat.
l.4 Aderat ergo comes Flandriae, Balduinus honestae barbae cum quo venerabilis vitae LEDVINUS abba cȩnobii beati
l.5 VEDASTI, vir plane dignus omnium bonorum dilectione, ubi etiam ego VUARINUS Belvacensis sedis episcopus bono
l.6 meo omine interfui, [cum] ibidem tanti viri notitiam et sanctȩ societatis presidium paraverim meȩ indignitati. Communicato
l.7 enim cum sancto viro sermone, nichil ab eo visum est optabilius exposcere, quam suam societatem et sanctȩ aecclesiae sibi
l.8 commissae, quam ipse cum summo karitatis affectu michi et omnibus aecclesiae beati PETRI filiis, episcopalis scilicet sedis concessit
l.9 suppliciterque ut et ipse meam et aecclesiae nostrae societatem et beneficium mereretur expetiit. Sic unita alternarum aecclesiarum fraterna societate visum
l.10 est mihi hanc sanctȩ societatis pactionem confirmare, memoriali karitatis pignore. Ipsa aecclesia beati scilicet VEDASTI in episcopio nostro villam
l.11 Angicurt habere noscitur, nosque altare aecclesiae ipsius villȩ possidemus. Ipsius ergo altaris tertiam partem, pro nostra successorumque nostrorum salute aecclesiae predicti
l.12 sancti contribuimus, utque ex reditus tertiȩ illius partis vinum ad celebrandas missas eidem aecclesiae amministretur constituimus, ab aecclesia autem episcopali
l.13 juri nullam consuetudinem persolvendam statuimus, vel statui permittimus, nisi ut in sinodo VIII denarii pro obsonio in anno persolvantur. Et ne quis hoc
l.14 perfunctorie fieri umquam com[mentetur], episcopalis sigilli obsignatione inconvulse in posteros perpetuamus; interminamus insuper episcopali
l.15 auctoritate ne quis hoc [mut]are vel de his [remor]dere aliquid presumat vel causas in[nectendo] aecclesiae dampnum moliatur vel inferat,
l.16 [negligenti vero hanc nostram interminationem gehennales penas minando indicimus sicut e] diverso conservanti beatitudinem veram pro[mittendo]
l.17 [optamus. Ut ergo posteris clareat] nos super [hoc negotio multorum probabilium communicasse] et ex eorum hoc [egisse] consilio, quos [adesse tunc contingit],
l.18 et attestatione hoc fieri testium [jure subnotamus]. [sceau] Signum
l.19 ROTBERTI, Franchorum regis gloriosi cujus consilio et approbatione actum est.
l.20 S= Henrici filii ejus. S= Balduini comitis Flandrorum honestȩ barbȩ.
l.21 S= Richardi Nortmannorum comitis et Rotberti fratris ejus archiepiscopi.
l.22 [S=] Rodulfi comitis. S= Drogonis. S= Rotgerii. S= Heylonis. S= Herlandi.
l.23 [S=] Burchardi filii Burchardi de Monte Moriniaco. S= Fulchonis Ambia-
l.24-nensium episcopi. S= Gerardi Kamaracensium presulis et Richardi Virdunensium abbatis
l.25 [qui ibi causa] legationis aderant. S= Ledvini abbatis sancti Vedasti. S= Huberti abbatis
l.26 [sancti Luciani. S= Vualteri Cameracensis. S= Burcardi] comitis. S= Alberti [Credulensis et Guillelmi fratris ejus].
l.27 S= Balduini [de Claromonte]. Ego BALDUINUS cancellarius perlegendo subscripsi.
l.28 ACTA SUNT haec Compendio palatio, mense maio, prima die mensis, anno incarnati Verbi
l.29 MXXXVIIII, indictione VI, regnante serenissimo rege Franchorum ROTBERTO,
l.30 anno imperii sui XXVIII.
Bibliographie
PROU (Maurice), µUne charte de Garin, évêque de Beauvais : l’assemblée de Compiègne de 1023 ou 1024, in Société nationale des Antiquaires de France. Centenaire, 1804-1904. Recueil de Mémoires publiés par les membres de la sociétéµ, Paris, 1904, p. 14-16.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°492 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°492»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte492/. Date de mise à jour : 29/03/12.