Saint-Omer, AM, 2 G 55

<< < / > >>

Numéro4919

Fiabilité de l'actedouteux

Genrebulle

Date25/03/1076(fiabilité :texte)

LieuLatran(lat :Lateranis)

DiocèseThérouanne

RégionNord/Pas-de-Calais

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche625   mm

Largeur en haut525   mm

Largeur en bas510   mm

AuteurPape Grégoire VII

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-OMER

Regeste

Grégoire VII concède à Robert Ier, comte de Flandre, un privilège destiné aux chanoines de Saint-Omer, dans lequel il confirme les dispositions prises en faveur du chapitre par le pape Nicolas Ier ainsi que ses possessions et ses droits et lui en accorde de nouveaux.

Texte

l.1 GREGORIUS, episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio ROBERTO, Flandrensium comiti, salutem et apostolicam benedictionem.
l.2 Sicut ex pastoralis curȩ amministratione, quam circa omnes filios ȩcclesiȩ paterno affectu debemus exhibere, scimus nostri officii nostri esse, ut, si quelibet persona ab apostolica sede
l.3 quippiam visa fuerit querere, quod contra Romanam et aecclesiasticam regulam videatur esse, non solum non debemus assensum accommodare, verum etiam conatum voluntatis iniquȩ
l.4 omnino cassare et ad nichilum redigere; ita quoque sollicite volumus providere, Deo per omnia nobis auxiliante, ne quis a presentia nostra videatur recedere absque desiderii sui
l.5 perfectione, si eum viderimus et desiderare, que ruinam vitiis et germina virtutibus videantur amministrare. Quocirca, desiderii tui petitionibus auditis, benigne, que ad pacem
l.6 et utilitatem sanctae religionis videntur [pertinere, ecclesiae], quam beatus Audomarus, primus Morinorum episcopus, fundavit in honore beatȩ Dei genitricis MARIAe, et que usque in hodiernum diem
l.7 ejusdem episcopi venerabilis habetur corpore, hujusmodi privilegio presentis auctoritatis nostrae decreto indulgemus, concedimus atque firmamus, renovamusque etiam illa, que beatus Nicholaus, a beato
l.8 GREGORIO XL secundus, eidem ȩcclesiȩ fecit privilegia, petente Balduino, quondam tuo progenitore, qui ad apostolorum limina ad eundem papam veniens, promeruit pacificari eorum auctoritate cum socero
l.9 suo Karolo imperatore, cujus filiam sibi copulaverat, eo ignorante. Statuentes, nullum regum, antistitum, nullum quacumque preditum dignitate, vel quemquam alium de his, que eidem ȩcclesiae
l.10 a beato Audomaro, Adroaldo et coeteris donata sunt, vel in futuro a quisbuslibet aliis de proprio jure juste collata fuerint, sub cujuslibet causȩ occasionisve specie minuere vel au-
l.11-ferre, et sive suis applicare, sive aliis quasi piis causis pro suȩ avaritiae excusatione concedere, sed cuncta, que ibi oblata sunt vel offerri contigerit, tam ab Arnulfo, pre-
l.12-senti preposito, et Sycardo decano coeterisque canonicis presentibus, quam ab eis, qui in loco eorum officioque successuri sunt, perhenni tempore illibata et sine inquietudine aliqua volumus
l.13 possideri, eorum tamen usibus, pro quorum sustentatione gubernationeque concessa sunt, modis omnibus profutura. Item constituimus, ut, obeunte preposito vel decano ejusdem ȩcclesiȩ, non alius ibi
l.14 substituatur quacunque obreptionis astutia, nisi quem consensus canonicorum canonice et secundum Dei timorem providerit ordinandum vel ȩlegerit constituendum. Hoc quoque presenti capitulo
l.15 subjungimus, ut locum avaritiae excludamus, nullum de regibus, nullum de comitibus, nullum de sacerdotibus vel quemcumque alium per se subpositamve personam de ordinatione vel
l.16 constitutione ejusdem prepositi vel decani aut de quibuscumque causis, ad ȩcclesiam illam pertinentibus, audere, in auro vel alia qualibet specie commodo quicquam accipere,
l.17 neque eundem prepositum vel decanum provectionis suae causa dare presumere, ne hac occasione ea, que a fidelibus piis offeruntur locis, aut jam oblata sunt, consumantur.
l.18 Illos autem duos solidos, quos episcopi Morinorum hactenus in coena Domini exigebant, sibi ab ecclesia illa annuatim dari, antequam oleum et krisma legatis suis vellet dare,
l.19 ex Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum, Petri et Pauli, et nostra auctoritate prohibemus amplius exigi et dari, quoniam nefandissimum scelus symoniacȩ hereseos videtur et exi-
l.20-gens et persolvens exercere in olei et crismatis venundatione et redemptione. Quod, si aliquis episcoporum illorum oleum suum et crisma pro hac re voluerit retrahere vel
l.21 ordines clericorum vel consecrationes ȩcclesiarum vel, si divinum officium in eadem vel ȩcclesiis locisve, ad eam pertinentibus, pro hac re ausus fuerit prohibere, liberam facultatem ha-
l.22-beant prefati rectores vel subditi eorum, divinum officium celebrare, et ordinationes et krisma vel oleum a vicinis ȩpiscopis accipere, ipsisque divina et apostolica precipimus auctoritate, qua-
l.23-tenus vobis exequantur necessaria vestra, quamdiu a vestris non poteritis illa impetrare. Hec igitur omnia, que hujus nostri pagina decreti continet, tam presentibus, quam et cunc-
l.24-tis, qui in eo ordine et loco, quo ipsi sunt, successerint vel eis, quorum interesse potuerit, in perpetuum servanda decernimus. Si quis vero regum, sacerdotum, judicum atque
l.25 secularium personarum, hanc constitutionis nostrȩ paginam agnoscens, contra eam venire temptaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino
l.26 judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et nisi ea, que ab illo male [ablata] sunt, restituerit, vel digna poenitentia illicite acta defleverit, a sacratis-
l.27-simo corpore et sanguine Dei ac redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in ȩterno examine districtȩ ultioni subjaceat. Cunctis autem, eidem loco justa servientibus,
l.28 sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis recipiant, et apud districtum judicem premia ȩternae pacis inveniant. Amen.
l.29 [rota]. [benevalete]. (KOM).
l.30 Datum Lateranis, VIII kalendas aprilis, per manus Petri, cardinalis presbiteri et bibliothecarii, anno ab incarnatione Domini millesimo LXXV, pontificatus vero Gregorii domni papȩ VII anno III, indictione XIIII.
l.33 [sceau].

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 4984.

SANTIFALLER (Leo) (dir.), Quellen und Forschungen zum Urkunden- und Kanzleiwesen Papst Gregors VII, Cité du Vatican, 1957, p. 110-113, n° 114.

PFLUGK-HARTTUNG (J. von), Acta pontificum romanorum inedita. Urkunden der Päpste 97-1197. rééd, 3 vol., Graz, 1958, t. 2, p. 130-131, n° 164.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°4919 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4919»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4919/. Date de mise à jour : 29/03/12.