Saint-Omer, AM, 2 G 55

<< < / > >>

Numéro4918

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date25/03/1076(fiabilité :édition)

LieuLatran(lat :Lateranis)

DiocèseThérouanne

RégionNord/Pas-de-Calais

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle perdue

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche635   mm

Largeur en haut510   mm

Largeur en bas505   mm

AuteurPape Grégoire VII

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-OMER

Regeste

Grégoire VII concède à Robert Ier, comte de Flandre, un privilège destiné aux chanoines de Saint-Omer, dans lequel il confirme les dispositions prises en faveur du chapitre par le pape Nicolas Ier ainsi que ses possessions et ses droits et lui en accorde de nouveaux.

Texte

l.1 GREGORIUS, episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio ROBERTO, Flandrensium comiti, salutem et apostolicam benedictionem.
l.2 Sicut ex pastoralis curae amministratione, quam circa omnes filios ecclesiae paterno affectu debemus exhibere, scimus nostri officii nostri esse, ut, si quelibet
l.3 persona ab apostolica sede quippiam visa fuerit quaerere, quod contra Romanam et ecclesiasticam regulam videatur esse, non solum non debeamus assensum accommodare, verum
l.4 etiam conatum voluntatis inique omnino cassare et ad nichilum redigere. Ita quoque sollicite volumus providere, Deo per omnia nobis auxiliante, ne quis a presentia nostra videatur recedere
l.5 absque desiderii sui perfectione, si eum viderimus ea desiderare, quae ruinam vitiis et germina virtutibus videantur amministrare. Quocirca, desiderii tui petitionibus auditis benigne,
l.6 quia ad pacem et utilitatem sanctae religionis videntur pertinere, ecclesiae, quam beatus Audomarus, tertius Morinorum episcopus, fundavit in honore beatȩ Dei genitricis Mariae, et
l.7 quae usque in hodiernum diem ejusdem episcopi venerabilis habetur corpore, hujusmodi privilegia presentis auctoritatis nostrae decreto indulgemus, concedimus atque firmavimus,
l.8 renovamusque etiam illa, quae beatus Niolaus, a beato Gregorio quadragesimus secundus, eidem ecclesiae fecit privilegia, petente Balduino, quodam tuo progenitore, qui ad apostolorum
l.9 limina ad eundem papam veniens, promeruit pacificari eorum auctoritate cum socero suo Karolo imperatore, cujus filiam sibi copulaverat, eo ignorante, statuentes, nullum regum,
l.10 antistitum, nullum quacumque praeditum dignitate, vel quemquam alium de his, quae eidem ecclesiae a beato Audomaro, Adrualdo et ceteris donata sunt, vel in futuro
l.11 a quisbuslibet aliis de proprio jure juste collata fuerint, sub cujuslibet causae occasionisve specie minuere vel auferre, et sive suis applicare, sive aliis quasi
l.12 piis causis pro suae avaritiae excusatione concedere, sed cuncta, quae ibi oblata sunt vel offerri contigerit, tam ab Arnulfo, presenti praeposito, et Sicardo decano
l.13 ceterisque canonicis presentibus, quam ab eis, qui in loco eorum officioque successuri sunt, perenni tempore illibata et sine inquietudine aliqua volumus possideri,
l.14 eorum tamen usibus, pro quorum sustentatione gubernationeque concessa sunt, modis omnibus profutura. Item constituimus, ut, obeunte praeposito vel decano ejusdem ecclesiae,
l.15 non alius ibi substituatur quacumque obreptionis astutia, nisi quem consensus canonicorum canonice et secundum Dei timorem praeviderit ordinandum vel elegerit constituendum.
l.16 Hoc quoque presenti capitulo subjungimus, ut locum avaritiae excludamus, nullum de regibus, nullum de comitibus, nullum de sacerdotibus vel quemcunque alium per se subpositamve
l.17 personam de ordinatione vel constitutione ejusdem praepositi vel decani aut de quibuscumque causis, ad ecclesiam illam pertinentibus, audere, in auro vel alia qualibet
l.18 specie commodi quicquam accipere, neque eundem praepositum vel decanum provectionis suae causa dare praesumere, ne hac occasione ea, quae a fidelibus piis offeruntur locis,
l.19 aut jam oblata sunt, consumantur. Illos autem duos solidos, quos episcopi Morinorum hactenus in Cena Domini exigebant, sibi ab ecclesia illa annuatim dari, antequam oleum
l.20 et crisma legatis suis vellet dare, ex Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum, Petri et Pauli, et nostra auctoritate prohibemus, amplius exigi et dari, quoniam nefandissimum
l.21 scelus symoniace hereseos videtur et exigens et persolvens exercere in olei et crismatis venundatione et redemptione. Quod, si aliquis episcoporum illorum oleum suum
l.22 et crisma pro hac re voluerit retrahere vel ordines clericorum vel consecrationes ecclesiarum vel, si divinum officium in eadem vel ecclesiis locisve, ad eam pertinentibus,
l.23 pro hac re ausus fuerit prohibere, liberam facultatem habeant praefati rectores vel subditi eorum, divinum officium celebrare, et ordinationes et crisma vel oleum a vicinis
l.24 episcopis accipere, ipsisquae divina et apostolica praecipimus auctoritate, quatenus vobis exequantur necessaria vestra, quamdiu a vestris non poteritis illa impetrare. Hec igitur omnia, quae hujus
l.25 nostri pagina decreti continet, tam presentibus, quam cunctis, qui in eo ordine et loco, quo ipsi sunt, successerint, vel eis, quorum interesse potuerit, imperpetuum servanda decernimus.
l.26 Si quis vero regum, sacerdotum, judicum atque secularium personarum, hanc constitutionis nostre paginam agnoscens, contra eam venire temptaverit, potestatis honorisque sui
l.27 dignitate careat reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et, nisi vel ea, quae ab illo male ablata sunt, restituerit, vel digna
l.28 pȩnitentia illicite acta defleverit, a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in eterno examine districte ultioni
l.29 subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servientibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis recipiant, et apud districtum judicem
l.30 praemia eternae pacis inveniant.
l.31 [rota] [benevalete] (KOM).
l.32 Datum Lateranis, VIII kalendas aprilis, per manus Petri, cardinalis presbiteri et bibliothecarii, anno ab incarnatione Domini millesimo LXXV, pontificatus vero Gregorii domni papȩ VII anno III, indictione XIIII.
l.33 [sceau].

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 4984.

SANTIFALLER (Leo) (dir.), Quellen und Forschungen zum Urkunden- und Kanzleiwesen Papst Gregors VII, Cité du Vatican, 1957, p. 110-113, n° 114.

PFLUGK-HARTTUNG (J. von), Acta pontificum romanorum inedita. Urkunden der Päpste 97-1197. rééd, 3 vol., Graz, 1958, t. 2, p. 130-131, n° 164.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°4918 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4918»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4918/. Date de mise à jour : 29/03/12.