Paris, AN, K 21 n° 13/7
Numéro4916
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date29/03/1119(fiabilité :texte)
LieuParis(lat :publice Parisius in capitulo Beat? MARI?)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographieen haut
Sceau sceau pendant
Etat de la traditionoriginal
AuteurGerbert, évêque de PARIS, et Henri
BénéficiaireAbbaye de SAINT-DENIS
Regeste
Texte
l.2 quatinus non habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus bonum ad omnes operemur,
l.3 illis vero maxime studeamus prodesse et auxiliari, quorum merita credimus in districto examine nobis
l.4 suffragari, talibus judicemus indignum petita denegare, et eorum indigentiis misericordiȩ manum
l.5 subtrahere, bonorum siquidem gressibus operum celum ascenditur, et ad quam spectamus patriam pervenitur
l.6 et districti ira judicis placabilis invenitur. Ista igitur et hujusmodi ego GIRBERTUS, Dei misericordia
l.7 Parisiorum minister, apud me pertractans et monastici ordinis religionem Deo placere intelligens,
l.8 notum fieri volo tam futuris quam presentibus, quoniam Adȩ abbatis ecclesiȩ Beati DIONISII et monachorum
l.9 in ȩcclesia eadem Deo militantium rogatu ac petitione compulsus, quoddam altare situm in villa quȩ
l.10 Archoelus nominata, datum quidem antiquitus ad personam, ego inquam et Henricus loci ejusdem archidiaconus cum
l.11 communi assensu et consilio capituli nostri, abbati et nominatȩ ȩcclesiae, amodo a persona liberum et
l.12 absolutum, episcopali auctoritate, in perpetuum possidendum concedimus, sub annuo siquidem censu VI
l.13 solidorum quorum IIIIor quidem episcopo, II vero archidiacono, mense septembri, die sinodali, singulis /
l.14 omnis persolvant. Hoc autem ut firmum existeret, cartam presentem hujus concessionis testem quasi ȩternum
l.15 memoriale, fieri precepimus signisque canonicorum nostrorum, et sigilli nostri impressione corroboravimus.
l.16 Actum publice Parisius in capitulo Beatȩ MARIȩ. Signum Girberti episcopi. Signum Berneri decani. Signum Adȩ precentoris. Signum
l.17 Stephani archidiaconi. Signum Henrici archidiaconi. Signum Rainaldi archidiaconi. Signum Durandi sacerdotis. Signum Landonis sacerdotis. Signum Teoderici sacerdotis. Signum Roberti diaconi.
l.18 Signum Willelmi diaconi. Signum Tebaldi diaconi. Signum Hugonis subdiaconi. Signum Alberti subdiaconi. Signum Fulberti subdiaconi. Signum Petri pueri. Signum Anselli pueri. Signum Andreȩ pueri.
l.19 Anno incarnationis dominicȩ MoCoXVIIIIo, indictio XIIIa, epactȩ VII, concurrens II,
l.20 terminus pascalis IIII kalendas aprilis, Ludovico rege anno XIo, Girberto episcopo anno III.
l.21 Tebaldus cancellarius scripsit. CIROGRAPHUM.
Notes
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4916 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4916»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4916/. Date de mise à jour : 29/03/12.