Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2254
Numéro4913
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrepancarte
Date1080(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche660 mm
Hauteur à droite638 mm
Largeur en haut327 mm
Largeur en bas368 mm
AuteurRenaud et Geoffroi de X - AQUA
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Texte
l.2 vocatur, sancto Martino tribuit, totam ex integro, et quicquid in ea habebat, concedente Petro fratre ejus, et matre ejus que Ermentrudis dicitur, ac conce-
l.3-dentibus sororibus ejus, Arenburge scilicet, et Roscelina, atque Ascelina. Testes hujus donationis, sunt isti, Albericus presbiter,
l.4 Guido Serlonis filius, Arraldus de Dordano, Hungerius de Villa illa, Milo Bosonis filius, Albertus Vaslinus, Gualterius faber, Raherius molen-
l.5-dinarius, Rotbertus Grimaldi filius, Albertus Burchardi filius. Hujus donationis gratia, nostri monachi id est domnus Teudo qui Caput de Ferro dicitur
l.6 ac domnus Constabilis, Rainaldo et matri ejus, ac sororibus ceterisque parentibus XXti Vque solidos denariorum dederunt. Petro autem fratri germano Vque,
l.7 Falconi autem, unam spatam, et Majoris Monasterii beneficium. Quod vidit et audivit Aernulfus de Alneto, Guarinus frater ejus, Rainaldus de
l.8 Testiariis, Herveus armiger. Ex parte monachorum, adfuerunt isti, Tamveius presbiter, Guauterius de Anglica Terra, famulus, de Venti-
l.9-laio Constancius famulus, et Guauterius de Vervilla famulus. Notificamus successoribus nostris, quod Godefredus de Aqua, filius Felicie
l.10 et Gila uxor ejus, dederunt Sancto Martino Majoris Monasterii, et monachis ejus, terram ad unam carrucam, et tres hosticias in villa quȩ Vervilla
l.11 dicitur, et totum scilicet quicquid in ea possidebat, pro salute animarum suarum, et suorum antecessorum. Dederunt tamen monachi eis in caritate so-
l.12-lidos XXXta Vque Stanpensis monetae. Huic donationi affuerunt plures ex parte monachorum et ex parte illorum. Ex parte illorum fuerunt
l.13 hii, Rotbertus medicus de Stampis, Amalricus Rufus, Harduinus clericus, Guarinus quidam famulus eorum. Ex parte monachorum fuerunt hii, Tamveius presbiter
l.14 de Stonno, Adelardus de Bertoldicuria, et Rotbertus ejusdem Adelardi socius. Monacus qui hoc donum recepit, et ceteris fratribus Majoris Monasterii detulit,
l.15 domnus Teudo Caput Ferri fuit. Sciendum vero est, quod isdem Teudo eis beneficium Majoris Monasterii tribuit, ea scilicet conventione, ut si
l.16 aliquo tempore, ad monasterium pergerent, ab abbate, et ceteris omnibus reciperent.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4913 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4913»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4913/. Date de mise à jour : 29/03/12.