Alençon, AD Orne, H 2208

<< < / > >>

Numéro4886

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrepancarte

Date1137(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche615   mm

Largeur en haut274   mm

Largeur en bas280   mm

AuteurGarnier, Gautier et alii

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Pancarte comportant plusieurs donations d'églises et de dîmes aux moines de Marmoutier.

Fac-similé

Texte

l.1 Notum sit quod Gauterius, Viviani filius, cum uxore et filio suo Pagano, dedit nobis medietatem ȩcclesiȩ de Buxedo et cimiterii,
l.2 et medietatem decimȩ, quȩ est in Valle de Vilers, sicut scriptum est in alia carta. Alteram vero medietatem ejusdem ȩcclesiȩ et cimiterii et
l.3 dȩcimȩ de Valle de Vilers dedit nobis, pro remedio animȩ suȩ et parentum suorum quidam magne probitatis miles, Guarnerius
l.4 nomine; cum uxore sua et filiis et filiabus suis, ita solutam et quietam sicut ipse habebat. Dedit eciam terciam partem cȩterarum
l.5 decimarum quascumque tenebat. Quod donum Gauterius Viviani filius, de cujus fevo erat, ex tenore auctorizavit ut in custodia sua et heredum
l.6 suorum esse ipsa ȩcclesia et quicquid postea adquireret. Cujus rei testes sunt : Stephanus, Arduinus, Rainaldus, Gaufredus monachi. De laicis : Guido
l.7 Boslenus, Hernulfus Barbinus, Gauterius de Buxeria, Adam, Gerricus, Gunterius Alexandri filius, Hubertus Aloris, et non solum isti sed omnes fere homines
l.8 regionis illius agnoverunt.
l.9 Post vero mortem Garnerii, Gulferus filius ejus calumniatus est nobis terciam partem decimarum, quas dederat nobis Garnerius pater ejus, et cimiterium
l.10 ȩcclesiȩ de Buxedo. Dicebat enim patrem suum non dedisse nobis illas tercias partes decimarum, et retinuisse sibi in predicto cimiterio pla-
l.11-team, juxta ȩcclesiam, ad ȩdificandum domum. Qua de re ad placitum venimus et probavimus verum esse quod negabat, per homines regionis illius,
l.12 qui interfuerant dono publice facto tot et tantorum testimonio. Reversus ad se Gulferus, elemosinam quam calumniabatur, sicut et pater ejus-
l.13-dederat nobis, et ipse libenter concessit. Actum Regimalast castro, in domo Pagani filii Gauterii, coram multis baronibus,
l.14 audientibus et videntibus de monachis : Rivallonio tunc priore ejusdem loci, Gauscelmo Parisiensi, Amato Blesiensi. De laicis : Pagano
l.15 filio Gauterii, cum matre sua Hildeburge, Hugone de Curte Sesalt, Roberto de Curte Osleni, Ivone filio Gaschonis, Gauterio Burgognio, Guil-
l.16-lelmo filio Ansegisi, Rotroldo de Racueria, Hebrado Osane filio, Guillelmo Rufino, Harduino Caput de Ferro, Garnerio Forestario,
l.17 Arnulfo Barbino, Teobaldo Moioul, Guillelmo de de Crurous, Girardo de Brueria, Menardo de Dorcel, Hodone de Pomereto, Guarino de Va-
l.18-lia, Gaufredo filio Ernaudi, Gauterio de Buxeria, Nihardo Famule, Auberto, Fulcoino, Huberto, Roberto, Godefredo de Nuilli.
l.19 [Q]uia memoria hominum facilis est ad obliviscendum, recte sollercia antiquorum instituit litteris adscribi quicquid in posterum vellet
l.20 notificari. Quorum vestigia sequentes, notum fieri volumus, tam presentibus quam futuris, quod quidam miles nobilis, nomine Gauterius, Viviani filius,
l.21 timore gehennȩ perterritus simul et divinitatis gratia conpunctus, dedit nobis, monachis videlicet Beati Martini, in Majori suo Monasterio Deo
l.22 sibique famulantibus, sanus et incolumis, unacum carissima uxore sua, Hildeburge, et dilectissimo filio suo Pagano, pro remedio animarum
l.23 suarum, necnon antecessorum et successorum suorum, medietatem cujusdam nobilissimȩ ȩcclesiȩ, in territorito castelli quod vocatur Remalast, prope 24/ fluviolum Hieniȩ sitȩ, cum medietate cimiterii, ita solutam et quietam sicut ipse eam tenebat eo die quo eam nobis dedit, nichil nisi custodiam et defensio-
l.25-nem contra omnes homines retienens. Cumque diu postea et idem vir omni probitate preclarus cursus presentis vitȩ feliciter perfecisset, dedit nobis in ejusdem
l.26 ecclesia parechia medietatem cujusdam decimȩ quam tenebat in territorio quod dicitur Vallis de Vilers, annuente filio supradicto cum matre sua. Quod si dein-
l.27-ceps aliqua dubitatio de isto dono alicui venerit requirantur in testimonium : Stephanus, Arduinus, Rainaldus, Gaufridus, monachi.
l.28 Wido Boslenus, Ebrardus Osenȩ filius, Hernulfus Barbinus, Gauterius de Buxeria, Adam, Gerricus, Gauterius Alexandri filius,
l.29 Hubertus Aloris, et non solum isti, sed omnes fere homines regionis illius agnoverunt. Isti etiam omnes sunt testes de altera medietate quam dedit
l.30 Garnerius.
l.31 [N]otum sit omnibus [tam] presentibus quam futuris, quod domnus Gunterius filius Beraldi, quando venit ad monasticum ordinem, dedit nobis, monachis videlicet
l.32 Monasterii Majoris ȩccl[esiam de Ivreceio cum omnibus] quȩ circa ecclesiam sunt, et cum prato, et terciam partem decimȩ de tota parrechia, et decimam molendinorum,
l.33 et totam decimam quam habebat apud [villam] quȩ dicitur Aperi Oculum. Dedit nobis preterea mediam partem ecclesiȩ de Curte Leonardi cum cimiterio et
l.34 decimam totam de terra sua. Hanc donationem fecit ante domnum Gulferum, domno Harduino et Rainaldo monachis, et hoc auctorizavit ipse Gulferus et Haimericus
l.35 frater ejus, et Normannus atque Paganus filius ipsius Gunterii. Postea dedit nobis etiam dimidiam partem ȩcclesie Sancti Quintini et cimiteri et olcharum.
l.36 Alteram vero dimidiam partem dedit nobis Fulco de Curte [Leonardi] et decimam de [terra] quam habebat in parechia ipsa, et terram propriam quam habebat juxta
l.37 ȩcclesiam cum prato ; et inde habuit decem solidos de Cȩnomannis. Dedit nobis etiam ipse Fulco alteram dimidiam partem ȩcclesiȩ de Curte Leonardi cum cimi-
l.38-terio et quicquid in ea habebat. Monachi vero et domnus Stephanus, et Harduinus et Raginaldus dederunt ei pro caritate XXX solidos de Cenomannis. Hoc
l.39 donum auctorizavit Haimericus, de cujus fevo erat, et habuit inde XII sol= et Normannus et Pagamus filii Gunterii. Hoc viderunt et audierunt Teodericus de Roceto,
l.40 Willelmus de Brueria, Isembertus de Sancto Martino, Harduinus de Roceto et alii quamplures. In ipsa autem parechia dedit nobis Lambertus, de Curte Leonardi
l.41 decimam de terra sua, et Fulco, de cujus fevo erat, auctorizavit, et Johannes, nepos ipsius Lamberti, qui habuit inde duos solidos. Landricus vero dedit nobis deci-
l.42-mam de terra sua in ipsa parechia et hoc vidit Normannus et Gunfredus, et Gaufridus gener ejus, Gauterius frater David de Buxedo. In eadem similiter pare-
l.43-chia dedit nobis Tehardus decimam de una mensura terrȩ Gunterii quȩ est ultra fluviolum. In parechia Sancti Quintini dedit nobis Fulcherius
l.44 decimam de terra sua, Odone vidente. Bernardus similiter de terra sua decimam, et hoc vidit Normannus filius Gunterii.
l.45 [N]otum sit quod Fulco de Curte Leonardi, qui medietatem ȩcclesiȩ de Curte Leonardi dedit nobis, monachis scilicet Majoris Monasterii recognoscens
l.46 quod injuste retinebat decimam quȩ ad ipsam decimam parrochiam pertinet, dimisit eam nobis ex toto, pro anima patris sui et pro remedio anime
l.47 suȩ. Cujus rei donum posuit ipse Fulco propria manu super altare Sancti Martini de Curte Leonardi, presente domno Rainaldo monacho nostro, necnon
l.48 videntibus et audientibus Radulfo ejusdem preposito de Sinisval, et Gaufrido preposito de Curte Leonardi, Fromundo Chrochello, Normanno
l.49 filio Gunterii, Gunfredo, Rainboldo et Harduino famulis.
l.50 [N]otum sit omnibus quod ecclesiam de Curte Leonardi, integre totam cum omnibus pertinentibus ad eam donaverunt quondam Gunterius et sancto.
l.51 Modernis viventibus atque futuris notificetur quod Hubertus Normanni filius, de Curte Leonardi, pro animȩ suȩ parentumque
l.52 remedio, omnia quȩ genitor ejus et antecessores beato MARTINO monachisque Majoris Monasterii sibi famulan-
l.53-tibus impenderant, annuente Deo et ipse concessit, videlicet ecclesiam de Ivreceio, cum decima cujusdam molendini et prato
l.54 terrisque ad eamdem ecclesiam pertinentibus ; necnon dimidiam ecclesiam de Curte Leonardi, et dimidiam Sancti Quintini, cum decimis et
l.55 pratis et terris quȩ ad ipsas ecclesias pertinent. Pro qua tamen concessione Willelmus, tunc in prioratu Belismensi exis-
l.56-tens, XV solidos Dunenses, illi largitus est. Cui rei videntes et audientes affuerunt ex parte Hu-
l.57-berti ; Ipse Hubertus, Johannes presbiter de Curte Leonardi, Gaufredus Braconarius, Albricus sacerdos de Ivreceio
l.58 Ex parte monachorum : Frogerius presbiter, Teodericus prepositus de Sancto Martino, Lambertus molendinarius, Morandus
l.59 et Herbertus de Curteol, Haimericus Butenvilem et alii quamplures.
l.60 Presentibus atque futuris notum fieri volumus quod Rogerius, Tehardi filius, post mortem
l.61 patris sui, calumpniavit monachis Sancti Martini decimam quam predictus Tehardus
l.62 illis dederat in parrochia de Curte Leonardi. Monachi vero, Bernardus, tunc prior,
l.63 et alii requirentes decimam, quam pacifice possederant, concordiam cum predicto Rogerio, da-
l.64-tis illi a monachis V solidis Dunensis monete, fecerunt. Mater quoque Con-
l.65-silio illus, rursus predictam decimam calumpniavit. Wilelmus vero tunc prior, Hildiardi,
l.66 Matri Rogerii, V solidos Dunensis monete pro concessu predicte decime donavit.
l.67 Hildiardis autem atque Rogerius ejus filius, vidente Haimerico de Ivrecheo, Guidone
l.68 de Mehirrico, Ernaudo de Salceio, Guidone de Soliaco, Morandode Curceio, /69 Herbeto Asinario, predictam decimam concesserunt. Hubertus quoque, filius Johannis, cognomine Mi-
l.70-litis, post mortem patris sui, Beato Martino ejusque monachis, in predicta parrochia,
l.71 quamdam decimam quam antecessores ipsius dederant, concessit. Wilelmus autem, tunc prior de caritate
l.72 Beati Martini, unum sextarium frumenti pro hoc auctoramento predicto Huberto dona-
l.73-vit. Quod viderunt et audierunt Hugo de Blanze, Garinus avunculus Huberti, Gau-
l.74-fredus de Curte Leonardi, Johannes sacerdos et alii plures.

Notes

A partir de la l. 60 au verso. L. 50 début d'un acte inachevé.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4886 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4886»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4886/. Date de mise à jour : 29/03/12.