Rennes, AD Ille-et-Vilaine, 6 H 16 n° 1
Numéro4882
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1062(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non déterminable
Etat de la traditioncopie
Hauteur à gauche112 mm
Hauteur à droite110 mm
Largeur en haut355 mm
Largeur en bas352 mm
AuteurMain II, seigneur de FOUGERES
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 sibi de mamona iniquitatis amicos a quibus, cum defecerint, in aeterna tabernacula recipiantur, omnium necessitatibus communicare studuerit indi-
l.3-gentium, praecipueque pauperum spiritu quorum juxta veritatis vocem, regnum dinoscitur esse cȩtorum, ut deficiens ab hujusmodi videlicet amicis in mansiones
l.4 excipiatur aeternas, noverit se indubitanter non solum a sui receptione non esse frustandum, sed etiam ab ipso bonorum omnium largitore qui ei contulit
l.5 unde sibi tales faceret amicos, se esse inter gloriosiores beatitudinis aeternȩ praemia percepturum. Hac igitur ego in Dei nomine Maino consideratione per-
l.6-motus, cum non satis magnam michi cernerem suppetere facultatem qua redimi possent quorum ponderibus praegravabar admissa, aliquid michi credidi fore emolu-
l.7-mentum si saltem elemosinam parentum meorum quam eos pro animabus suis fecisse non ignorabam, cum in manum meam dir[...]atȩ sint eorum, gratia Dei, possessiones, an/-08/-nuendo firmarem. Elemosinam itaque Mainonis avi mei, quam post ejus ab luce hac decessum Alfridus genitor meus, ut hujus beneficii particeps efficeretur, au-
l.9-ctoritate sua firmavit, ego in linea jam tercia positus non tantum annuens firmo, verum etiam ut incrementum capiat ex propria portione procuro. Ille siquidem
l.10 avus meus pro suorum expiatione delictorum quandam aecclesiam suam in loco qui vocatur Lupiniacus existentem destinavit perpetualiter in elemosinam cum universis
l.11 rebus ad eandem aecclesiam pertinentibus necnon et terram totam in circuitu ad altare attinentem, excepto tantum burgo [extra cimiterium] posito tribusque campis suo
l.12 dominio reservatis. Ego [autem] in [cujus] nunc manu positus esse videtur honor [paternus], omnibus notum percognitumque [fieri volo sancte Dei Ecclesie fidelibus ......].
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4882 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4882»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4882/. Date de mise à jour : 29/03/12.