Châlons-en-Champagne, AD Marne, H 653
Numéro4878
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1110(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseChâlons
RégionChampagne/Ardenne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche150 mm
Largeur en haut200 mm
Largeur en bas215 mm
AuteurHugues Ier, comte de CHAMPAGNE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-PIERRE-AUX-MONTS de CHALONS-EN-CHAMPAGNE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 decet principibus jura legis disponere, ne calliditate posterorum, seu inertia disrumpatur, si quid timore Domini in
l.3 presenti a fidelibus [...]. Idcirco ego Hugo, comes Canpanie, notum fieri volo tam presentie quam posteritati
l.4 fidelium, casu me [...] in ȩcclesia Beati Petri de Montibus, causa visitationes fratrum ibidem Deo servientium cum quibus
l.5 dum familiaritatis verba proferrent provisores ȩcclesie humiliter conquesti sunt, plurimas a meis ministris pati
l.6 infestationes, maxime super Viviani uxorem, filiumque et filiam, quos me donasse ȩcclesiȩ asserebant, ipsi vero ministri
l.7 multimodis eos opprimebant. Quibus querelis condolens inquirere cepi ab ipsis consedentibus ministris utrum
l.8 hoc verum esset, sed diverse eos sentire cognoscens, nec velle fallere religiosos credens. In nomine Domini
l.9 amodo ipsam uxorem Viviani de Colomeris filiumque et filiam cum omni posteritate ȩcclesiȩ concessi, ministros vero
l.10 ab omni exactione super ipsos et super res ecclesiȩ in omne comitatu meo perpetuo cessare precepi. Et quia ut superius
l.11 dixi sapienter secundum timorem Domini omnia disponenda sunt, dignum censeo hanc paginam [...] subscriptis idoneis
l.12 testibus roborari sigillo meȩ virtutis ac potestatis, ne quis in posterum quasi jure hereditario contra hoc meum
l.13 donum legitimum aspirare audeat. Signum Hugonis, comitis. Signum Arnulfi, monachi et prepositi ȩcclesiȩ. Signum Johannis, monachi.
l.14 Signum Rodulfi, monachi Novellȩ. Signum Josfridi de Chalmunt, constabularii. Signum Hugonis, prepositi. Signum Girardi, vilici. Signum Petri,
l.15 monetarii. Signum Odonis. Signum Bruneli, vilici. Signum Petri, decani.
Notes
Bibliographie
BUR (Michel), La formation du comté de Champagne (v. 950 - v. 1150), Nancy, PUN, 1977 (Mémoires des annales de l'Est, 54), p. 438, note 58.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4878 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4878»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4878/. Date de mise à jour : 29/03/12.