Nancy, BM, coll. Pfister n° 3
Numéro4872
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1120(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseToul
RégionLorraine
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche410 mm
Largeur en bas417 mm
AuteurRicuin, évêque de TOUL
BénéficiaireChapitre de SAINT-DIE
Regeste
Texte
l.2 Riquinus, Dei misericordia Leuchorum minister et servus, Alberto, preposito, ceterisque Sancti Deodati dilectis in Christo canonicis eorumque in perpetuum suc-
l.3-cessoribus. Vocationis nostrȩ gratia, sicut a pace habet inicium, ita et in pace habet conplementum, nec aliter christianȩ professionis stare potest
l.4 integritas nisi eam firmet sacrȩ pacis beata simplicitas. Nos itaque pietatis officio simulque debito pastoralis quod habemus, regimi-
l.5-nis pro quiete vestra satagimus vestramque in posterum tranquillitatem paterno affectu procuramus. Quia enim inter vos et vicarium
l.6 vestrum de Sancto Remigiimonte nomine Albricum controversia orta diuque protracta sub nostra tandem audientia decisa est, placu-
l.7-it ut pro voto peticionis vestrȩ eadem decisio presenti cyrographo notaretur, quatinus pars utraque suis contenta terminis jus proprium 08/ obtineret et ne de facililis denuo altrinsecus moveretur. Diffinitum ergo et discussa veritate conpertum est quod prenominatus
l.9 Albricus donum vicariȩ prefatȩ Sancti Remigiimontis parrochiȩ in capitulo vestro de manu Rembaldi tunc vestri prepositi susceperit et pro
l.10 suscepto vicariȩ domo fidelitatem vobis in capitulo vestro juraverit, ita sane ut vobis annuatim pro responso hujus beneficii in festo sancti
l.11 Deodati XII denarios presentaret. Nos itaque fraternitatis vestrȩ petitionibus benigne annuentes altare siquidem antefatȩ parrochiȩ juxta
l.12 quod in privilegio beatȩ memoriȩ predecessoris nostri Pibonis episcopi continetur ecclesiȩ vestrȩ perpetuo possidendum confirmamus. Ne quis autem
l.13 hujus nostri temorem cyrographi in aliquo postmodum audeat infringere, sigilli nostri nominis munivimus et adjecta anathematis senten-
l.14-cia roboramus. Signum Stephani primicerii. Signum Themaris abbatis Sancti Mansueti. Signum Petri abbatis Sancti Apri. Signum Gotberti archidiaconi et
l.15 cantoris. Signum Hugonis archidiaconi. Signum Hunaldi archidiaconi. Signum Tieceli archidiaconi.
Notes
Bibliographie
PFISTER (Christian), Chartes antérieures au XIVe siècle conservées à la Bibliothèque publique de Nancy, in Journal de la Société d'Archéologie Lorraine et du Musée historique lorrain, 48 (1899), p. 54-62, 74-84, 114, p...
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4872 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4872»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4872/. Date de mise à jour : 29/03/12.