Angers, AD Maine-et-Loire, H 3042 n° 1v°
Numéro4866
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrepancarte
Date1096(fiabilité :support)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche338 mm
Hauteur à droite339 mm
Largeur en haut134 mm
Largeur en bas147 mm
AuteurGauzelin de SAINT-SIGISMOND
BénéficiaireAbbaye de SAINT-FLORENT de SAUMUR
Regeste
Texte
l.2 quȩ sanctis donantur ȩcclesiis, placet declarare presentibus et subsequacibus quod Gauscelinus de Sancto
l.3 Sigismundo dedit Deo et sancto Florentio et monachis ejus, ea quȩ in prefati sancti ȩcclesia Sancti
l.4 scilicet Sigismundi regis quondam nobilissimi excepta decima habebat. Fecit autem
l.5 hoc donum apud eandem ȩcclesiam in diȩ quadam cujusdam magne festivitatis, in manu dom-
l.6-ni Garini Sancti Florentii monachi, qui eo tempore prepositus erat obediensciȩ illorum ba-
l.7-nurii, per XV candelas quȩ in prefacta celebritatis sollemnitatȩ ibidem fuerant obla-
l.8-tȩ. Quȩ res cum in conspectu plurimorum facta fuisset, paucos tamen ex ipsis cau-
l.9-sa testimonii nominatim placuit recitari, quorum hȩc sunt nomina, Evraldus prefati
l.10 viri vicarius, et Guillelmus ejusdem miles, Rotbertus Orel, Constans Pincius, Waldricus ip-
l.11-sius ȩcclesiȩ tunc presbiter. Monachus vero postmodum ad propria reversus, morte superve-
l.12-niente eandem ȩcclesiam ut optaverat nequaquam invadere potuit.
l.13 Multo autem postea tempore emenso predictus Gauscelinus hoc quod Sancti Florentii
l.14 monachis dederat, Sancti Nicholai monachis tribuit. Quod Galdricus supradictus
l.15 ut audivit, jam monacus factus Sancti Florentii cum abbas Natalis ad cenobium Sancti
l.16 Florentii, ad festivitatem ipsius apud Salmurum venisset, equaliter prefacta
l.17 ȩcclesia olim Sancto Florentio data fuisset, exposuit, rectum non esse dicens mo-
l.18-nochos Sancti Nicholai eam invadere. Cui ipse abbas Natalis nunquam Sancti Ni-
l.19-cholai monachos ipsam ecclesiam recipere, respondit. Quam tamen ipsi
l.20 receperunt, et quȩ possederunt.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4866 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4866»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4866/. Date de mise à jour : 29/03/12.