Angers, AD Maine-et-Loire, 40 H 1 n° 22
Numéro4865
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrepancarte
Date1100(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche425 mm
Hauteur à droite434 mm
Largeur en haut179 mm
Largeur en bas184 mm
AuteurRenaud, Geoffroi, seigneur de DAUMERAY, et alii
BénéficiaireDaumeray, prieuré de Marmoutier
Regeste
Texte
l.2 Calunniis viridum et siccum, sicuti ipse habebat sine ulla contraditione.
l.3 Postquam ergo Rainardus filius Marcoardi in honorem pervenit, abstulit eis boscum, et
l.4 consuetudinem ipsius, simulque pasnagium porcorum dominicorum. Hec et alia multa que
l.5 calunniabatur in burgo et extra, soluta et quieta concessit ante Rotbertum Burgo-
l.6-nensem et ipsius consilio, Hernaudo ipsam obedientiam possidente. Cujus rei testes sunt, Rodulfus
l.7 prior Majoris Monasterii monachus, Andreas de Gometh, Aadelelmus de Pontico,
l.8 Petrus Laideth. Monachi isti, et laici plures, Algerius de Damariaco, Jaguelinus,
l.9 Isenbardus famulus, Rotbertus furnerius, Giroardus cellararius.
l.10 Noverint omnes quod Eremburgis uxor Marcoardi de Dalmariaco morte pregravata sancto Martino Majoris Monasterii monachisque ejus dedit unum
l.11 carterium vineȩ apud Dalmariacum quod erat juxta burgum et IIas domus in ipso carterio sedentes. Gaufridus vero
l.12 filius ejus junior, propter concessionem, XX solidos denariorum accepit. Sed postea calunniatus est et iterum concessit, audientibus istis, Girardo de Doxeio, Algerio de Dalmariaco, Jaguelino, Gaufrido Hasleth. Rainardus etiam frater Gaufredi major accepit
l.24 inde similiter id est propter concessionem XX et V solidos denariorum. Et filia ejus prius nata III d. quos Garnaudus in ejus manu propria misit. Quod etiam Beatrix
l.25 uxor Rainardi supradicti concessit. Testes sunt qui adfuerunt, Frotmundus Gamba Ad Terram,
l.26 Gaufridus Podzed, Godefredus Pictavensis, Isenbardus Pent l'Oreilla,
l.27 Drogo famulus. Unde it Rainardus supradictus donum supra altare ecclesiȩ Dalmariacensis misit. Videnti-
l.28-bus istis, Jaguelino, Rainaudo Limad, Gregorio sacerdote.
l.29 Notum sit omnibus quod Hubertus de Durostallo dedit monachis Sancti Martini Majoris Monasterii unam masuram terrȩ ad Gris-
l.30-lum Montem, solutam et quietam sicuti ipse eam habebat. Venerunt autem servientes ejus dixeruntque se
l.31 retinuisse consuetudinem pedagii messorum. Hernaudus vero tunc prior obedientie Dalmariacensis ad
l.32 supradictum Hubertum clamorem fecit exinde. Audiens hoc Hubertus, dedit et concessit
l.33 illam et omnem ipsius terrȩ consuetudinem. Testes qui adfuerunt, Gregorius sacerdos, Tegrinus de Troeia,
l.34 Amicus tonloerius, Drogo Redoeth senescalcus.
Notes
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4865 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4865»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4865/. Date de mise à jour : 29/03/12.