Angers, AD Maine-et-Loire, 39 H 2 A32
Numéro4854
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrepancarte
Date1120(fiabilité :artem)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche292 mm
Hauteur à droite295 mm
Largeur en haut141 mm
Largeur en bas140 mm
AuteurRaineldis, Thibaud Frescengerius et Sigebrannus
BénéficiaireChemillé, prieuré de Marmoutier
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Frescengerius, et uxor ejus cum filiis eorum. Quod quomodo factum fuerit, in alia
l.3 carta plenius scriptum habetur. Nunc vero notificamus quomodo idem Tetbaudus
l.4 decimam illam que apud Creentias est voluit nobis auferre, dicens se nunquam
l.5 illam nobis concessise. Unde bellum singulare contra quemdam ex nostris suscepit
l.6 agendum, donni Petri Camiliaci curia judicante. At ubi statuto die
l.7 belli in eandem curiam venit, a proposito se retraxit, noluitque se belli peri-
l.8-culo commitere, recognoscensque suam injustitiam, et nostram justiciam, reli-
l.9-quit nobis in plena curia omnem decimam illam pro qua pugnaturus erat.
l.10 Sub eodem vero tempore Sigebrannus filius ejusdem Tetbaudi calunniatus est nobis
l.11 aliam decimam apud Hulsum sitam, quam solutam et quietam diu habueramus.
l.12 Non denegans quidem se illam nobis cum patre suo et matre sicut supra diximus
l.13 concessise, sed dicebat se hoc nescienter fecisse puer enim parvus erat, et ideo
l.14 non debere quod tunc fecit firmum permanere. Contra quod judices judica-
l.15-verunt, quod monachi pro hac causa perdere decimam non debebant, cum
l.16 ille quamvis puer munus ab illis unum videlicet blialdum pro hac re
l.17 acceperit, nec calunniam aliquam protulerit. Frustrata itaque ejus ca-
l.18-lunnia justo judicio, remansit monachis utraque decima
l.19 sicut jus exigebat. Huic placito interfuerunt, de monachis Alfre-
l.20-dus prior, Tetbaudus de Curva Villa, Herveus sacrista, de laicis
l.21 donnus Petrus Camiliaci, Gauvanus filius ejus, Haimericus filius Gaurini,
l.22 Guarinus Bornio, Guarinus miles, Morinus de Mallebrario, Gir-
l.23-bertus decanus, Oliverius capellanus. Ex parte Tetbaudi ipse, et uxor
l.24 sua, et filius ejus Sigebrannus, Eudo Gischardus, Haimericus Artusus.
l.25 Ex monachorum vero parte, Odo de Sancto Petro, Martinus filius Mirse,
l.26 Gauterius de Maalgia, Guarnerius prepositus, et alii quamplures.
Notes
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4854 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4854»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4854/. Date de mise à jour : 29/03/12.