Tours, AD Indre-et-Loire, H 1039

<< < / > >>

Numéro4834

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1090(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographieen haut

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche340   mm

Largeur en bas320   mm

AuteurHersinde et Thibaud son mari

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Fac-similé

Texte

l.1 Noverint fratres nostri, fratres Majoris Monasterii quia deprecatus est nos domnus David amicus et familiaris noster ut concederemus
l.2 superiorem stationem domus in qua ipse domnus David habitabat et stabulum ipsius domus et duos arpennos vinearum quȩ sunt
l.3 prope Castrum Novum nepti suȩ [nomine] Hersendi et marito ejus Tetbaldo, filio Algerii, in vita eorum tantum, id est quandiu ambo
l.4 vixerint, et uno eorum defuncto, alteri quandiu vixerit. Nos autem propter amorem ejus memores magnorum beneficiorum ejus quȩ huic
l.5 monasterio et nobis multa fecit, suscepimus precem ejus et concedimus predictȩ nepti ejus [nomine] Hersendi et predicto conjugi ejus
l.6 Tetbaldo in vita eorum tantum sicut predictum est superiorem stat[....] illius domus et stabulum ad duos equos et supradictas vineas
l.7 tali conventione ut quandiu ipsi vel unus illorum tenuerint domum vel vineas non sinant eas deteriorari, sed vineis reddant
l.8 omnes facturas vinearum congruo tempore et sufficiant eis de materie, id est de jugalibus et furcis et cȩteris talibus quantum
l.9 opus fuerit. Domum autem ubicumque melioratione opus fuerit, sive in tecto sive in parietibus ita reficiant, ut non eam
l.10 nobis deteriorem relinquant quam a nobis acceperint. Et ut adfiducient nobis per fidem ne quȩrant ullo modo, ullo
l.11 ingenio, quomodo de domo illa, vel de vineis illis damnum illum vel impedimentum nobis veniat, aut ulla de illis
l.12 calumnia nobis insurgat. Inferiora autem domus, id est operatoria, nobis retinemus. Quando autem ambo mortui
l.13 fuerint, habebimus totam domum nostram et vineas, nullo de posteritate vel consanguinitate eorum aliquid in eis
l.14 hereditante. Post mortem vero ipsius domni David, confirmata est ista concessio in capitulo nostro sub presentia domni
l.15 BERNARDI abbatis. ANNO AB INCARNATIONE DOMINI MILLESIMO NONAGESIMO. Quod viderunt et audierunt:
l.16 Alexander de Rupibus, Guillelmus filius Archengerii, Guillelmus filius Aschonis, Legerius et Rainaldus vicarii
l.17 de Rupibus, Vitalis filius Legerii, Benedictus homo David, Martinus gener Rotgerii sellarii, Martinus Godinus, Giraldus pictor. CYROGRAPHUM.

Notes

1

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°4834 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4834»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4834/. Date de mise à jour : 29/03/12.