Lille, AD Nord, 36 H 63 n° 664
Numéro483
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date04/06/1118(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseCambrai
RégionNord/Pas-de-Calais
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche440 mm
Hauteur à droite450 mm
Largeur en haut260 mm
Largeur en bas266 mm
AuteurBurchard, évêque de CAMBRAI
BénéficiaireAbbaye de SAINT-AUBERT de CAMBRAI
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 episcopus, tam futuris quam presentibus in perpetuum. Ex officii nostri sollicitudine res ȩcclesiarum quȩ re-
l.3-giminis gratia ad nos respiciunt, conservare debemus et amplificare, earum quoque incommoditates, pro tempore
l.4 et loco demere vel minuere. Debito igitur caritatis affectu ȩcclesiȩ sancti Autberti compatientes quia procinctus
l.5 ejusdem brevis, et fratrum officinis insufficiens erat, auctoritate et consilio domni nostri Radulfi Remensis archiepiscopi,
l.6 petitione fratris nostri Gualteri prefatȩ ȩcclesiȩ abbatis, interventu etiam personarum nostrarum ipsius gratia supplicantium /07 terram fossati a curtilio Hugonis, cognomine Abbatis, usque ad pontem in longitudine et in latitudine
l.8 a citeriori ripa usque ad terram quȩ exteriorem ripam cingit, ad officinas et cambam fratrum faciendam, prout
l.9 facultas dederit ȩcclesiȩ contulimus. Ne qua vero malivolorum circumstantia traditioni nostrȩ inposterum
l.10 obviari possit terram ut prescriptum est liberam et omni seculari questu, prout juris nostri est, solutam facimus,
l.11 ea quidem conibentia ut ad nostrȩ traditionis firmitatem ab abbate vel fratribus singulis annis in natali Domini
l.12 XIIcim denarii cum duobus caponibus nostris et successorum nostrorum ministris solvantur. Data autem conservatoribus
l.13 pace, prevaricatoribus excommunicationis poculum propinamus, atque decreti nostri paginam, sigilli nostri impressione
l.14 et autentici testimonii subsignatione informamus. Signum Johannis archidiaconi. Signum Radulfi archidiaconi. Signum Anselli
l.15 archidiaconi. Signum Teoderici archidiaconi. Signum Erleboldi prepositi. Signum Rotberti cantoris. Signum Balduini, Haduini, Bernardi, Alboldi,
l.16 Radulfi, Werinboldi, Hugonis, Lantberti, Mascelini, Herewardi, Bernardi, Walcheri, Bartholomei, Gerardi,
l.17 Erleboldi, Alardi canonicorum. Hujus rei testes sunt casati Cameracenses : Oilardus, Balduinus, Walterus to-
l.18-nitruum; et ministri: Hugo, Alardus, Goisfridus villicus; et milites; Walterus Colezs, Widricus de Briastra, Wal-
l.19-terus, Drogo, Oliverus; scabini: Erleboldus, Fulcho, Wenierus, Aldierus.
l.20 Actum est hoc anno incarnati Verbi MoCoXoVIIIo, indictione XIa presulatus domni Burchardi IIo
l.21 Ego Werinboldus cancellarius scripsi recognovi.
l.22 [sceau].
Bibliographie
VAN MINGROOT (E.), Liste provisoire des actes des évêques de Cambrai de 1031 à 1130, dans µSerta devota in memoriam Guillelmi Lourdaux, pars posterior : cultura mediaevalisµ, éd. W. Verbeke et al, Louvain, 1995, p. 13-55, p. 45, n° 18.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°483 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°483»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte483/. Date de mise à jour : 29/03/12.