La Roche-sur-Yon, AD Vendée, H 197 n° 7/1

<< < / > >>

Numéro4829

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrepancarte

Date1090(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurLohodus

BénéficiaireSigournais, prieuré de Marmoutier

Regeste

Lohodus renonce à toutes les prétentions qu'il élevait contre l'abbaye de Marmoutier au sujet d'une dîme à Prisciacum, donnée à l'abbaye par sa mère et son seigneur.

Fac-similé

Texte

l.1 Divine legi cotidie nos ammonenti [ma]la queque relinquere bona autem et justa sequi et tene-
l.2-re cupiens ego Lohodus parere, quod ab antecessoribus meis fuerat actum a me vero hactenus reten-
l.3-tum emendare statui, quatinus pius Dominus [...] peccata dimitteret, et gloriam suam quȩ potius ejus
l.4 gratiam quam alicujus meritis donatur dignatur tribuere. Siquidem volo ego Lohodus ut sciant omnes
l.5 tam presentes, quam ȩtiam advenientes, qualiter sit concordia facta et diffinita inter me et monachos
l.6 Sancti Martini Majoris Monasterii. Dedit autem mater mea nomine Unchardis et dominus suus Bernardus Juvenis
l.7 nomine decimam apud Prisciacum in parrochia Sancti Germani, pro redemptione animȩ suȩ et natis suis,
l.8 sancto Martino et monachis, concedente Bernardo filio suo fratre meo. Quamdiu vixit mater et pater et frater
l.9 tenuerunt monachi juste et quiete sine ullo calumpniatore, concedentibus donis ex quorum fisco pertine-
l.10-bat, videlicet vicecomes et dominus Puteaugis castri. Post mortem vero illorum ego successus in honore
l.11 injuste calumpniam intuli monachis, et ad finem timui ego eorum qui fecerant et meȩ anime detrimentum
l.12 ipsam decimam abbati monachis restaurare statui et restauro, eo tamen pacto ut medietatem
l.13 habeant. Post obitum meum ex integro totam habeant. Hanc redditionem donationemque a me factam
l.14 testamento facto accepi a monachis caritative X libras nummorum. Obtinui omnibus donis meis ut hȩc
l.15 omnia concederent, et adfirmarentur. Donnus Mauritius Puteaugis in cujus curia hoc actum est uxorque sua Theo-
l.16-phania nomine. Quam si quis infringere voluerit ex heredibus meis iram Dei incurrat et maledictionibus
l.17 sanctorum subjaceat, et cum Dathan et Abiran, et Juda traditore in infernum maneat, sua vero machina-
l.18-tio inanis permaneat. Hoc actum est regnante Philippo rege Francorum, presule nostro donno Petro,
l.19 duce Aquitanorum magno viro Guillelmo, vicecomite Toarcinse, Erberto abbati Sancti Martini,
l.20 Bernardo viro religioso, illis diebus quod obedientior erat Gaufridus Paganus monachus Segurniaco qui hec omnia fecit. S. Lohodi.
l.21 S. Mauritii. S. Viviani. S. Beraudi archipresbyteri. S. Ugonis Rufi. S. Petri Gundonis. S. Stephani Blesiaco.
l.22 S. Aimerici Mainardi. S. Johannis filius Andree. S. Simonis Puteaugis. S. Guillelmi de Sancto Paulo filio Guillelmo,
l.23 et alii plures.

Notes

1

Bibliographie

VERITE (Isabelle), Des pancartes dans les fonds des prieurés de Marmoutier ? L'exemple des prieurés poitevins, dans Pancartes monastiques des XIe et XIIe siècles, éd. M. Parisse, P. Pegeot et B.-M. Tock, Turnhout, 1998, p. 63-93, p. 61-93 (fac-similé, p. 70, pl. 9).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4829 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4829»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4829/. Date de mise à jour : 29/03/12.