Montauban, AD Tarn-et-Garonne, G 570

<< < / > >>

Numéro4818

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date05/680(fiabilité :texte)

LieuMoissac(lat :Musciaco monasterio puplice)

DiocèseCahors

RégionMidi/Pyrénées

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie figurée

Hauteur à gauche440   mm

Hauteur à droite457   mm

Largeur en haut335   mm

Largeur en bas340   mm

AuteurNizezius et Ermentrude son épouse

BénéficiaireAbbaye  de  MOISSAC

Regeste

Nizezius et son épouse Ermentrude donnent à l'abbaye de Moissac de nombreux domaines et églises situés dans le Toulousain et le pays d'Eauze.

Fac-similé

Texte

l.1 Venerabilem in Christo patrem et domno viro apostolico Leutadem abbatem vel omnem congregacionem monasterii Musciascense, infra pago
l.2 cadurcino, in onore sancto Petro constructum esse videtur. Ego enim Nizezius et uxor mea Irmitrudis, dum reatum conssciencie nostre agno-
l.3-vimus, opportet nobis ut dum Deus in nostra volumptate posuit, secundum euvangelicam leccionem, veram dispensatorem exinde pro Dei in-
l.4-troitum facerem et ut ad nos fiet Dominus sicud in sua dignatus est euvangelia dicere : Vade, vende omnia que abes et da pauperibus
l.5 et veni, sequere me et abebis tesaurum in cȩelo ; et ideo nos hanc ad veram vocem videmus vobis repredictis servi Dei vel ad omnem con-
l.6-gregacionem qui infra ipso monasterio superius nominato constructum esse videtur, dabo ego, in pago tolosano, villas nuncupantes :
l.7 Calmeabilide, Rarolingus, Vivadercinus, Sambiliano, cum omni integritate sua per terminos ac doa a nobis designata. Et in
l.8 alio loco, infra ipso pago, alias villas nostras Amfiniano, curtes nostras indominicatas cum ecclesiis aud solariis et viverio et fructuario,
l.9 piscatoriis, molendinis, simul cum apendiciis suis, Besingus Scoternamvilla et Orfollingusvilla, Sevetgamcollas vilare cum
l.10 ecclesia Sancti Medardi, qui est infra ipso terminio, cum omni integritate et soliditate, cum servis et colonis et merita liber-
l.11-torum, una per terminos et loca a nobis designata, id est de fluvio Garonna, per mamare gurgite, inde per media villa Sallis, unacum ecclesia
l.12 Sancti Saturnini, quem, data nostra precia, de Guirardo condam visi fuimus comparasset, inde per fanum quondam Peirucia, per fontem
l.13 Niconastius, qui est in media Agra, atque inde pervenit usque Novaliense seu in Montembertonii quondam usque in Stirpiniago
l.14 et vallum Euvaldi usque in media Saldruna, inde per Inligone usque in supradicto fluvio Garonna. Et in alio loco, infra ipso pago
l.15 tolosano, alias villas nostras his nominibus nuncupatas : Lampadiago cum ecclesia Sancti Martini, Vulpiliago, Speutingus, Prarreta,
l.16 Mutaciones, ecclesia cum vilare Sancta Gemma, Vila Parpanas, cum ecclesia Sancti Germani, villa Gainago, villa Novolio cum ecclesia
l.17 Sancti Medardi : as villas superius nominatas cum ecclesiis et omnibus vilaribus et ajacenciis earum per terminos a nobis designatos
l.18 qui sunt per medium Garonna, deinde usque in media Agra, deinde usque in Arona, inde per palude novaliense usque in
l.19 suprascripta Garonna. Et in alio loco, in pago Agenense, villa nostra Virvicarias cum omni intecritate, una per terminos
l.20 qui sunt per illo Porto et terminum Vasalonis, de alio vero latus termine Bordense villa, deinde per rivum Oppinione usque
l.21 in media Garonna. Et in pago elesano, alias villas nostras : Ginningus, Saviniago cum omni integritate, sicut a nobis per ter-
l.22-minos antiquos possidere videtur. Relinquimus quoque propriis eredibus nostris, in falcidio, alias villas nostras in pago tolosa-
l.23-no : Modoreiago, Altomonte, Basile ; et in pago Agenense, Pompeiago ; et in pago Elesano, Malaronta. As quoque
l.24 villas superius nominatas, excepto illas que in falcidio dimitimus, alias vero omnes qu[e] hec inseruimus, cum omni integri-
l.25-tate et soliditate, curtis, ecclesiis, domibus, edifiiciis, mancipiis, colonis ibidem commanentibus, et merita libertorum et colonorum utriusque sexus,
l.26 cum terris et incultis, vineis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, cum omne jure et ajacenciis earum quesitum
l.27 et inquisitum, per hanc epistolam vendicionis vobis trado, transfero atque transfundo ad possidendum et accepimus a vobis precio
l.28 in quo nobis bene conplacuit, hoc est solidos auri purissimi septingentos et pallios IIIIor valentes solidos CC. Es vero precia a vobis suscepta
l.29 animȩ nostrȩ remedio, in alimonia pauperum ibidem Deo serviencium expensavimus. Omnia vero hec superius nominata in manus vestras
l.30 tradimus et succesorum vestrorum ut possideatis et quicquid exinde facere volueristis liberum omnibus perfruatis arbitrium, stipula-
l.31-cione subnixa. Facta carta vendicionis ista in mense madio, anno septimo regni domni nostri Theoderici regis.
l.32 Sig[croix]num Mizezius peccator et Hermitrudes, hanc epistolam vendicionis recognovimus et subsignavimus.
l.33 Sig[croix]num Gundoberto. Sig[croix]num Sicardo. Sig[croix]num Aldeberto. Sig[croix]num Almare.
l.34 Sig[croix]num Sicardus Rubes. Sig[croix]num Autrico. Sig[croix]num Dacoleno. Sig[croix]num Bermaro.
l.35 Sig[croix]num Frotrico. Sig[croix]num Guntario. Sig[croix]num Bertaldo. Sig[croix]num Beboni.
l.36 Actum Musciaco monasterio puplice die et anno quo sunt .C. Cloroinus exius supeniri meo scripsisset et subsignasset.

Bibliographie

DAUX (C.), Eclaircissements sur la charte de Nizezius in Revue d’histoire de l’Eglise de France, 2 (1911), p. 513-538.

DUFOUR (Jean), La bibliothèque et le scriptorium de Moissac - Genève ; Paris : Librairie Droz, 1972 (Hautes études médiévales et modernes; 15), p. 97, n° 3.

LEFEBVRE-BECQ (Marie-Christine), Les plus anciennes chartes du monastère de Moissac. Edition critique, thèse de l'Ecole des Chartes, 1974, p. 81-86, n° 1.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4818 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4818»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4818/. Date de mise à jour : 29/03/12.