Lille, AD Nord, 9 H 124 n° 444

<< < / > >>

Numéro481

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1117(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

RégionNord/Pas-de-Calais

Supportparchemin

Chirographienon coupé

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche327   mm

Hauteur à droite330   mm

Largeur en haut237   mm

Largeur en bas242   mm

AuteurRainier, abbé  de  LIESSIES

BénéficiaireGozewinus et Agnès

Regeste

Rappelant la donation effectuée par Gossuin et Agnès, l'abbé de Liessies précise que si Agnès survit à Ada elle aura, sa vie durant, la jouissance de l'église de Ramousies.

Fac-similé

Texte

l.1 Postulatio Gozeuuini et Agnetis, et concessio domni Raynerii abbatis, quod uterque mandaverunt
l.2 scriptis reservari. Vestrȩ voluntatis postulatio, Gozeuuine et Agnes, a nobis prosequente effectu, gra-
l.3-tanter debet compleri, quatinus benignitas vestrȩ donationis laudabiliter enitescat, et tam futuris quam
l.4 presentibus nota fiat. Quia igitur dilectio vestra aecclesiam sanctae Mariȩ, et sancti Lamberti et sancte
l.5 Heltrudis cui ego Raynerus abba quamvis indignus prȩsideo de donariis vestris famosissime
l.6 honorastis et magnifice sublimastis, nos petitioni vestrae gratanter annuimus, videlicet ut si domina
l.7 Agnes dominam Adam supervixerit, Ramolgies quam ȩcclesiȩ nostrae benignitas vestra Deo inspirante
l.8 nulla interdictione possidendam perpetualiter obtulit, in vitam suam cum appenditiis teneat et
l.9 postea libere omni remota factione et factiosorum virorum dolositate, et sine cujusquam contradictione
l.10 in dominicatum redeat nostrae Letiensis aecclesiae. Hoc idem vultis, et postulatis, et annuitis uterque
l.11 [et] si nobiscum inspirante Deo more religiosarum feminarum cohabitare voluerit, soluta copula [maritali]
l.12 possidebit domos coad vixerit, quas domina nostra Ada circa ecclesiam nostram construxit duasque prebendas habebit
l.13 [ut] et ipsa postulavit. Huic concessioni hi subscripti testes legales advocati. Signum Raynerii Lotiensis abbatis. [S.]
l.14 Aluini abbatis Aquicinensis. Signum Wedrici abbatis Altimontensis. Signum Alardi de Cimaco. Signum filii [ipsius Alardi. Signum]
l.15 Wigeri de [Tuin]. Signum Alardi de Luvierval. Signum Godefridi de Arescot. Signum Nicholai de Rumeni. CIROGRAPHUM.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°481 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°481»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte481/. Date de mise à jour : 29/03/12.