Mâcon, AD Saône-et-Loire, 5 G 4 n° 8
Numéro4802
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date25/07/936(fiabilité :texte)
LieuAuxerre(lat :Autissiodero)
DiocèseAutun
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche640 mm
Hauteur à droite660 mm
Largeur en bas475 mm
AuteurLouis IV d’Outremer, roi des FRANCS
BénéficiaireChapitre cathédral d'AUTUN
Regeste
Texte
l.2 Si justis ac rationabilibus servorum Dei maximeque reverendorum pontificum petitionibus, quas pro sibi commissarum necessitudine Dei ecclesiarum nostris auribus intimaverint,
l.3 assensum necessarium prebemus, regiȩ celsitudinis operibus insistimus ac per hoc facilius nos adepturos divinam propitationem non dubitamus. Itaque notum sit
l.4 omnibus fidelibus sanctae Dei ecclesiȩ et nostris, prȩsentibus scilicet atque futuris, quia satis dilectus et karissimus noster Hugo eximius duxque Francorum egregius, necnon
l.5 Bernardus, Belvacensium comes, ad nostram se conferentes sublimitatem, deprecati sunt satis humiliter quatenus dilecto nobis Rotmundo, Edunensis ecclesiȩ recolendo
l.6 antestiti, prȩceptum nostrȩ auctoritatis de universis rebus suȩ sanctȩ matris ecclesiȩ quȩ est sub honore alme Dei genetricis Mariȩ necne martiris Christi Nazarii dedicata, concederemus
l.7 videlicet ut, quoniam aliqua interveniente necglegentia, quod eventu fieri solet, res vel kartarum testamenta ejusdem ecclesiȩ sunt incensae vel pessumdate, hoc praecepto auctoritatis
l.8 nostrȩ ipsarum rerum necessitas sive defectus more predecessorum nostrorum relevetur ac reformetur, acsi pre manibus universa earundem rerum sive kartarum strumenta
l.9 habeantur ; simul etiam inmunitatis nostrȩ auctoritatem in eodem asscribi humiliter postulavere precepto. Quorum, inquam, justas ac racionabiles preces exaudientes,
l.10 hoc celsitudinis nostrȩ prȩceptum, quod pantokarta nuncupatur, fieri jam prelibato episcopo darique jussimus, per quod statuentes sancimus atque decernimus ut jamdicta ecclesia
l.11 Sancti Nazarii martiris ubicumque, tam in malis puplicis quam etiam coram nostra presentia et in conspectu omnium fidelium nostrorum, talem tantumque obtineat vigorem,
l.12 nemine injuste resultante aut contradicente, acsi pre manibus habeantur universa strumenta, videlicet de monasteriis eidem ecclesiȩ subjectis vel de villis noviter inde abstractis,
l.13 quas predecessores nostri, Rodulfus videlicet et ceteri reddiderunt, hoc est Tortoriam, et Suliacum, et Lasiacum quam sanctus Siagrius eidem ecclesiȩ contulit, Saviniacum, Commisiacum,
l.14 Cociacum, Luziacum, Tiliniacum et abbatiolam Sancti Pancratii, et silvas de Montibus, cum omnibus sibi legaliter pertinentibus, sive cum aliis villis et ecclȩsiis de quibus nunc justam
l.15 et racionabilem atque legalem vestituram habere videtur. De quibus omnebus precipientes, jubemus ut inmunitatis privilegio honoratȩ atque subnixȩ simul cum matre sua,
l.16 Eduensium videlicet ecclesia, habeantur sicut reliqua episcopia et casȩ Dei per regnum nostrum, largitate et concessione predecessorum nostrorum regum et imperatorum ac nostra
l.17 haberi noscuntur et perpetua delegationis, donationis vel restitutionis stabilitate in regio mundeburde atque inmunitatis defensione, in sepedicta sanctȩ matre Eduensi /18 ecclesia per tempora futura permaneant, tam quȩ nunc, ut diximus, legittima vestitura ab eadem continentur quam et ea quȩ deinceps a colibet ibidem fuerint delegata.
l.19 Et ut hoc auctoritatis nostrȩ munificentia per ventura tempora pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem, eam ma[n]u nostra subter firmavimus et anuli impressione [nostri]
l.20 sigillari decrevimus.
l.21 SIGNUM HLUDOWICI [monogramme] GLORIOSISSIMI REGIS.
l.22 ODILO NOTARIUS AD VICEM ANSEISI, EPISCOPI SUMMIQUE CANCELLARII, RECOGNOVIT [ruche].
l.23 [Actum Auti]ssiodero V[III ka]lendas augusti, anno DCCCCXXXVI, indictione autem VIIII, anno primo regnante domno Hludowico gloriosisimo rege.
Bibliographie
LAUER (Philippe), Recueil des actes de Louis IV, roi de France (936-954), Paris, 1914, p. 1-3, n° 1.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 8, pl. 4 (fac-similé).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4802 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4802»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4802/. Date de mise à jour : 29/03/12.