Reims, AD Marne, 58 H 2

<< < / > >>

Numéro48

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1080(fiabilité :artem)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche325   mm

Largeur en bas390   mm

AuteurThibaud III, comte  de  BLOIS

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Thibaud, comte de Blois, concède à l'abbaye de Marmoutier l'autel de Ventelay.

Fac-similé

Texte

l.1 QUONIAM SUNT QUOTIDIANA ET ASSIDUA PECCATA NOSTRA QUIBUS OMNIPOTENTEM DOMINUM DIE NOCTUQUE AD IRACUNDIAM PROVOCAMUS ET QUIBUS INCESSANTER
l.2 tanto miserabilius quanto incautius a nobis ejus misericordiam repellimus, debemus ergo jugiter et vigilanter bonis operibus insistere, quibus eadem peccata nostra possimus redimere, et semper
l.3 ad ignoscendum paratam Dei misericordissimam bonitatem placare. Bonum nanque facientes, ait dominus Paulus apostolus, non deficiamus, tempore enim suo indeficientes metemus. Si ergo ita est,
l.4 immo quia vere ita est, debemus nos quibus Deus commisit terrenas divitias, super ipsas divitias creatorem nostrum diligere, et exinde pro amore ejus aliquid indigentibus erogare.
l.5 Quamobrem, ego Tetbaldus comes, hoc mecum sepe recogitans, nullos invenire potui pauperiores, quam eos qui cum seculo etiam facultatibus suis omnibus renuntiantes, omnipotenti domino,
l.6 die nocteque videntur famulari, monachos dico, qui quanto a strepitu mundi hujus remotiores, tanto sunt Deo viciniores, et divitiis perennibus ditiores, quorum in prȩsenti indigentiam
l.7 necesse est ut nostra suppleat abundantia, si velimus bonis eorum perennibus communicare. Quapropter peccatorum meorum multitudinem considerans, diemque judicii vehementer expaves-
l.8-cens, fratribus illis qui in Turonio monasterio scilicet Beati Martini quod Majus appellatur, omnipotenti domino videntur famulari, concedo altare de Ventiliaco quod dedit illis Sesgualo quidam meus fide-
l.9-lis qui de me in fevum illud tenebat, quatinus ipsi pro absolutione animȩ meae et parentum meorum dominum deprecentur. Sit ergo ab hodierna die in eorum potestate, et quicquid
l.10 melius illis videbitur, de eo faciant, et sicut eis placuerit ordinent et possideant. Et ne quisquam de heredibus meis vel alia quȩlibet persona hanc cartulam velut falsam ad irritum
l.11 ducere velit, sciat pro certo quia signo sanctȩ crucis quod inferius annotatum est manibus meis eam confirmaverim videntibus multis ex fidelibus meis, de quibus hic paucos inscribi
l.12 voluimus quorum ista sunt nomina: [colonne1] Girardus, Pontius, Hainricus, Rainaldus, Bonodius capellanus, Arnulfus, Ebrardus, Lupus. [colonne2] [croix].

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°48 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°48»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte48/. Date de mise à jour : 29/03/12.