Lille, AD Nord, 1 G 194 n° 1012
Numéro476
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1116(fiabilité :texte)
LieuTournai(lat :Tornaci)
DiocèseCambrai
RégionNord/Pas-de-Calais
Supportparchemin
Chirographieà droite
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche586 mm
Hauteur à droite572 mm
Largeur en haut249 mm
Largeur en bas242 mm
AuteurLambert, évêque de NOYON - TOURNAI
BénéficiaireChapitre de SAINT-AME de DOUAI
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Lambertus Dei gratia Tornacensis ac Noviomensis ȩcclesiȩ episcopus, universis chatho-
l.3-lice religionis cultoribus prȩsentis et futurȩ vitȩ felices semper processus
l.4 habere. Divine fratres misericordiȩ non immemores esse debemus, quȩ nos non
l.5 solum ad sacerdotalem provexit ordinem, verum etiam ad episcopalem digna-
l.6-ta est provehere dignitatem. Ad hoc quippe domui suȩ nos voluit
l.7 prȩesse, ut de profectu sanctȩ matris ȩcclesiae congaudeamus, atque in vinea
l.8 Domini pro mercede laboris operantibus auxilium ferre satagamus, ut quod
l.9 quilibet fideles pro ipsius libertate seu multiplicatione devote postulave-
l.10-rint, diligenter adtendamus, et in quantum possumus eorum orationem exaudiamus.
l.11 Proinde notum fieri volumus universis fidelibus tam futuris quam presentibus
l.12 quod Guerinbaldus ȩcclesiae sancti Amati Duacensis decanus, et canonici ejusdem
l.13 ȩcclesiae, nostram adierint prȩsentiam, humiliter obsecrantes, ut altare de Berseiz, quod
l.14 Milo de Falenpin sub personatu tenebat, eorum ȩcclesiae absque personatu libere
l.15 perpetuo tenendum concederemus, eodem Milone ut idipsum fieret rogante et
l.16 prȩcante. Quorum peticioni condescendentes, ego videlicet Lambertus et Rotbertus
l.17 noster archidiaconus clericorum nostrorum assensu concessimus, ut ipsi canonici sancti
l.18 Amati, eorumque successores, predictum altare firmiter teneant. Presbiter autem
l.19 ab ipsis canonicis ibi constitutus animarum curam gerat et episcopo vel ejus
l.20 ministris inde respondeat. Canonici vero synodalia seu cȩtera episcopalia jure
l.21 episcopo vel ejus ministris persolvant, et sic ab omni alia exactione altare quietum
l.22 maneat. Ne ergo nostris seu futuris in temporibus prȩdictam pagine hujus
l.23 largitionem, quilibet violare vel contradicere prȩsumat, clericorum nostorum testi-
l.24-monio et assensu illam confirmavimus. Sigilli etiam nostri apponi prȩcepimus
l.25 signum, et auctoritate Patris et Filii et Spiritus Sancti et nostra, excommunicavimus
l.26 violatores sanctionis hujus. Signum Rotberti Tornacensis archidiaconi.
l.27 Signum Gotheri decani. Signum Gonteri prepositi. Signum Balduini cantoris. Signum Letberti
l.28 diaconi. Signum Henrici decani. Signum Hotfridi scolastici. Signum Gualteri. Signum
l.29 Tetberti. Signum Gerrici. Signum Guerrici. Signum Adam. Signum Hugonis. Signum
l.30 Lettaldi. Signum Motuini. Signum Amolrici Insulensis decani.
l.31 Actum Tornaci anno dominice Incarnationis MoCoXVIo.
l.32 [sceau]. [croix] PRIVILEGIUM SANCTI AMATI DUACENSIS.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°476 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°476»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte476/. Date de mise à jour : 29/03/12.