Arras, AD Pas-de-Calais, 2 H 2
Numéro4759
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1120(fiabilité :texte)
LieuAuchy-les-Hesdin(lat :apud Alciacum)
DiocèseThérouanne
RégionNord/Pas-de-Calais
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
AuteurJean, évêque de THEROUANNE
BénéficiaireAbbaye d'AUCHY-LES-HESDIN
Regeste
Texte
l.2 publicis tradiderunt. Nos vero illorum immitantes exemplum omnibus ecclesiae filiis presentibus et futuris
l.3 notificamus quod Arnulfus de Hesecha concessit Deo et sancto SILVINO fratribusque eidem servientibus quartam
l.4 partem de Luizi et servitium vavassorum apud Hesecham de bulzet omnem decimam et terram uni
l.5 carrucae sufficientem : inter Hesecham et Luizium piscarium et quandam sedem molendini. Si autem
l.6 fratres aedificare molendinum pre labore noluerint, apud Hesecham predictis fratribus absque moltura semper
l.7 molere licebit. Statuit insuper ut potestatem habeant fratres in silvis suis, quantum opus fuerit ad ecclesiam,
l.8 ad officinas, ad cetera quaelibet edificanda vel reedificanda, similiter vero ad focum coquinae et
l.9 furni, ac totius curtis suae, omni tempore absque contradictione de eisdem silvis ligna habeant.
l.10 Confirmatum est hoc donum apud Tarvanensem civitatem anno ab incarnatione Domini MCXII,
l.11 in presentia donni Johannis ejusdem civitatis episcopi, regnante LUDOVICO Galliarum rege,
l.12 Balduino autem Flandriarum comitatum agente, videntibus testibus quorum nomina pro tes-
l.13-timonio subscripsimus : Walterus thesaurarius, Hugo Pulerus Pullus, Rogerus canonicus, Hotto ma-
l.14-gister, Eustachius advocatus, Gerbodo Catus, Clarembaldus de Tetmeron, Rorgo de Crepiel,
l.15 Hugo de Neiles, Walo prepositus, Petrus de Matrinkehem, Rainerus de Sancto QUINTINO, Oylardus
l.16 de Alci, cum aliis. Haec omnia Hugo, comes de sancto Paulo et filii ejus, ad quorum feodum locus
l.17 pertinere videtur, confirmaverunt. Insuper de omnibus quae ad sanctum SILVINUM pertinent in omni
l.18 comitatu suo advocatos se et defensores esse promiserunt. Hujus rei testes adfuerunt : Arnulfus
l.19 Carus, Balduinus et Adam filii ejus, Gerardus de Goy, Alulfus de Amvin, Hugo de Wercin,
l.20 Rogerus Baslin, Eustachius de Blamzi, Gerbodo de Mallinkehen, Segardus de Hec, Balduinus
l.21 de Funtaines, Guido Magnus, cum pluribus. Eodem vero die, Petrus de Matrim-
l.22-kehem et Walo frater ejus, et uxor omnisque progenies ipsius concesserunt abbati et fratribus, jure here-
l.23-ditario altare et atrium ejusdem villae censu V solidorum in die festivitatis sancti Remigii
l.24 semper illi solvendum, Gerbodone domino suo presente et hoc confirmante, videntibus prescriptis
l.25 testibus. Iterum autem anno MCXX hec eadem apud Alciacum in conspectu nostro recitata
l.26 sunt, presentibus personis et clericis nostris : LANBERTO abbate sancti Bertini, Waltero archidia-
l.27-cono Tarvanensi, Bernardo clerico Tarvanensi, Frumoldo preposito Furnensi, Alboldo preposito
l.28 Formeselensi, [Wlverico] et Waltero Furnensibus clericis, Eremboldo SANCTE MARIAE Caslensi,
l.29 Rainaldo decano Hisdini, cum ALIIS.
Bibliographie
DE CARDEVAQUE (A.), Histoire de l'abbaye d'Auchy-les-Moines, Arras, 1875, p. 180-181, n° 4.
Responsable
M.J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4759 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4759»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4759/. Date de mise à jour : 04/03/15.