Nice, AD Alpes-Maritimes, 2 G 70
Numéro4753
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrelettre
Date1119(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseNice
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurPierre, évêque de PISE
Bénéficiaireévêque de NICE
Regeste
Texte
l.2 sive minoribus, P[etrus], divina clementia Pisanorum archiepiscopus, consules et vicecomites cum universo populo Pisano, salutem et ami-
l.3-citiam perpetuam. Amicitiam vestram quam multum amamus et apud nos caram habemus omni tempore incorruptam et stabilem
l.4 volumus retinere, et de preda quam nostre galee vestris hominibus fecerunt plurimum doluimus, atque ideo omnia que
l.5 potuimus vestris reddere et emendare fecimus. Nunc autem sciatis quia illi homines qui hoc malum fecerunt non sunt
l.6 modo in Pisa, qui postquam reversi fuerunt per nostras litteras vobis notificabimus, et postea vos de vestris qui depredati fue-
l.7-runt ad nos mandabitis, et nos omnia que eis ablata fuerunt diligenter emendare faciemus. Propterea volumus et
l.8 mandamus, ut vestri homines ad nostram civitatem secure veniant sicut boni amici et vicini, et sicut ad ipsorum
l.9 casa venire debent, quos omnes sicut nostros proprios cives guardabimus et tenebimus. De nostris vero vos multum roga-
l.10-mus et precipue de istis qui has litteras vobis aportant, ut eos ubicumque inveneritis honorifice tractetis atque salvetis
l.11 et eis sicut carissimis fratribus et amicis diligenter subveniatis. VALETE.
Responsable
M.J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4753 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4753»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4753/. Date de mise à jour : 29/03/12.