Nice, AD Alpes-Maritimes, 2 G 3
Numéro4752
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrebulle
Date08/06/1114(fiabilité :édition)
LieuTivoli(lat :Tiberi?)
DiocèseNice
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurPape Pascal II
BénéficiaireChapitre cathédral de NICE
Regeste
Texte
l.2 poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Tuis igitur, frater in Christo karissime, precibus annuentes, ad sanctȩ Nicensis aecclesiȩ
l.3 cui Deo auctore presides, pacem ac stabilitatem perpetuam presentis decreti stabilitate sanccimus, ut tibi deinceps tuisque legitimis successoribus episcopali jure regendum
l.4 ac disponendum perpetuo maneat, quicquid intra fines Nicensis parochiȩ continetur : videlicet monasterium sancti Pontii cum ȩcclesiis ad ipsum pertinentibus quas vide-
l.5-licet in eadem Nicensi parochia legitime possidere cognoscitur, ȩcclesiam Sanctȩ Mariȩ de Clantio et ȩcclesiam Sanctȩ Mariȩ de Pilia, castrum quod vocatur Drappum
l.6 et reliqua omnia, quȩ ad vestram Nicensem ȩcclesiam noscuntur legitime pertinere. Preterea quascumque possessiones, quȩcumque bona in futurum liberalitate principum,
l.7 oblatione fidelium vel aliis justis modis, largiente Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo,
l.8 ut nulli omnino hominum liceat, eandem aecclesiam temere pertubare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere vel temerariis
l.9 vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur tam tuis, quam clericorum et pauperum usibus profutura. Si qua igitur in futurum aecclesiastica
l.10 quȩlibet secularisve persona hanc nostrȩ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita,
l.11 si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate
l.12 cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtȩ ultioni
l.13 subjaceat. Cunctis autem, eidem loco justa servantibus, sit pax domini nostri Jhesu Christi, quatenus et hic fructum bonȩ actionis percipiant, et
l.14 apud districtum judicem premia eternȩ pacis inveniant. AMEN. AMEN. AMEN.
l.15 Ego Paschalis catholicȩ ecclesiȩ episcopus [subscripsi]. Ego Petrus Portuensis episcopus [subscripsi].
l.16 Ego Cono Prenestinȩ episcopus legi et [subscripsi].
l.17 Ego Rainerius cardinalis tituli sanctorum Marcellini et Petri legi et [subscripsi]. Ego Theodericus cardinalis tituli sancti Chrisogoni legi et [subscripsi].
l.18 Datum Tiberiȩ per manum Grisogoni, agentis vice domni Johannis cancellarii. Anno dominicȩ incarnationis MoCoXVo, indictione VII, pontificatus autem domni Paschalis secundi anno XV, VI idus junii.
Bibliographie
JAFFE-LOEWENFELD, n° 6391.
PFLUGK-HARTTUNG (J. von), Acta pontificum romanorum inedita. Urkunden der Päpste 97-1197. rééd, 3 vol., Graz, 1958, t. 2, p. 207-208, n° 134 (d'après copie).
Responsable
M.J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4752 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4752»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4752/. Date de mise à jour : 29/03/12.